monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, VI. <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT VII.

1 VERS. 26, 27.---Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
2 [13. ] Verbi Dei praeconibus lex posita, ut opere impleant quod praedicant. Hanc legem servantibus ad hominum corda aditus patet.---Solent per pluvias praedicantium dicta signari. Unde per Moysen dicitur: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum [Deut XXXII, 2]. Quorum videlicet verba cum blande persuadent, pluviae sunt; cum vero terribilia de venturo iudicio intonant, sonantes procellae. Et notandum quod pluviis lex ponitur, ut via procellis sonantibus aperiatur. Lex quippe est ipsis praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adiuvatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos [Gemet., retrorsum, aliis Norm. cum Germ. et Corb, Germ., post te, retinentibus.] post te [Psal. XLIX, 16]. Sermones etenim Dei post se praedicator proiicit, cum hoc quod dicit facere contemnit. Quando autem dictis eius alter obediat, dum ipse respuit opere quod praedicat voce, et dissimulat audire quod narrat? De ista praedicationis lege scriptum est: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit [Non legitur sic in nostris Mss., nisi in Germ.] sic, magnus vocabitur in regno coelorum [Matth. V, 19]. Regnum coelorum videlicet Ecclesiam praesentem appellat, de qua scriptum est: Et colligent de regno eius omnia scandala [Matth. XIII, 41]. In superno etenim regno scandala quae ex eo colligi debeant non habentur. Qui ergo solvit opere, et sic docet voce, in isto regno coelorum erit minimus, in illo nec minimus. Viam autem procellis sonantibus posuit, cum praedicatoribus suis ad corda hominum terrore venturi iudicii perculsa aditum fecit. Prius itaque lex ponitur, ut post modum via pandatur, quia illa vox cor audientis penetrat, quae hoc quod [Deest ore in Mss. pl.] ore sonuerit, opere conservat. [VET. VII.] Tunc autem cum legem pluviis et viam procellis sonantibus poneret, hanc sapientiam Deus vidit, enarravit, praeparavit, et investigavit. Usitata sacri eloquii locutione [In recent. Excusis, videre Dei quam lectionem e quibus Mss. deprompserint Editores, ignoramus.] videre Deus dicitur, videre nos facere, sicut iusto viro Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum [Genes. XXII, 12]. Et Israelitae praemonentur: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3]; id est, ut scire vos faciat. Tunc ergo cum legem pluviis poneret, hoc est mandatum custodiae praedicatoribus daret, hanc incarnatam sapientiam videri et enarrari a praedicatoribus, praeparari et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in diem iudicii propitiam parat. Et notandum quod de ea quatuor dicta sunt, Ait enim: Vidit, enarravit, praeparavit, investigavit. Vidit namque, quia species est; enarravit, quia verbum; praeparavit, quia remedium; investigavit quia occultum. Sed hoc quod aeterna Dei sapientia species Patris et Verbum dicitur, quando ad humana mente penetratur? Quis namque intelligat, vel verbum sine tempore, vel speciem sine circumscriptione? Dicendum ergo erat aliquid quod de illa homo cognosceret in se. Unde apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.41r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik