monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, V . <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT VI.

1 IBID.---Et aquas appendit mensura.
2 [9. ]Virtutes electorum permista, ne extollantur, infirmitate temperat. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando [Ita Corb. Germ., Bellov., Turon., Vindoc., 1 Laud. In Norm., fidei documenta sequentuum. In Germ. et Excusis, bonorum fidei praedicamenta sequentium.] mentes fidem sequentium, [Germ., designari.] designare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Ubi evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potabit eos [Eccli. XV, 3]. Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtivae dulciores sunt [Prov. IX, 17]. Aquarum etiam nomine nonnunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum ne fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam [Psal. XLVIII, 2]. Per aquam populi designantur, sicut per Ioannem dicitur: Aquae vero sunt populi [Apoc. XVII, 15]. Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei praedicamenta sequentium, designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas [Isai. XXXII, 20] Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas [Psal. XXVIII, 3] Hoc ergo in loco quid aquarum nomine nisi electorum corda signantur, quae per intellectum sapientiae auditum iam supernae vocis acceperunt? De quibus recte dicitur: Et aquas appendit mensura. [Vet. et. Rec. V]. Quia sancti ipsi qui [Germ., qui suo levante Spiritu. Deest etiam sancto in 1 Laud. et Corb. Germ.] sancto sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne extollantur superbia, sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum.
3 [10. ] Quod confirmatur exemplo Eliae Iezabelem fugientis.---Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Iezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit [III Reg. XIX, 3]. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, [In omnib. Mss. Germ., Norm., Laud., Vindoc., Corb. Germ., etc., ita legitur, non: et secundo quinquaginta viros . . . petitione subdita, ut est in Editis post. In sola Gussanv. habetur quinquaginta viros, pro quinquagenarios.] et secundo quinquagenarios cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, [In aliis Ed., ventura quoque, quod in nullis Mss. invenimus.] ventura quaeque praevidentem; et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugerit. Considero virum [Ita omnes Mss. nostri; non, timore percussum, ut in Vatic. et Gussanv.] timore perculsum de manu Dei mortem petere, nec accipere; de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei [Ibid. XIX, 4]. Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat, nisi quia aquae appenduntur mensura, ut ipsi sancti Dei homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus [Corb., Germ., Beccens. et Utic., quid deesse; in aliis melius quid de se poterat.] quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. [Vindoc., in illis coelestibus.] In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.
4 [11. ] Et Pauli mortem declinantis, aut Satanae tentationes patientis.---Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac terrae pericula sustinentem [II Cor. XI, 26], frenantem ieiuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad ecclesiarum custodiam vigilanter se ac pastoraliter [Vulgati recent. cum Germ., exerentem. Sequimur Mss. Turon., Vind., Norm., etc., et antiquiores Excusos.] exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum [Ibid., XII, 4], et audisse arcana verba quae non licet homini loqui; et tamen Satanae angelo ad tentandum conceditur [Ibid. XII, 7], orat ut eximi debeat, et non exauditur. Cuius cum ipsa initia [Vind., conservationis.] conversionis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Iesus de sublimibus ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit. Ad Ananiam mittitur [Act. IX, 7], vas electionis vocatur; et tamen de civitate eadem quam post visionem Iesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta [1 Laud. et Norm., demissus.] dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius [II Cor. XI, 32]. Cui licenter dicam: O Paule, in coelo iam Iesum conspicis, et in terra adhuc hominem fugis? In paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres, nisi quia ipse qui te sublevat rursum subtilissima te mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos faciat infirmitatis nostrae? Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9].
5 [Vet. VI.] 12 [Plerique, aperte.] Custos virtutis est infirmitas.---Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram isdem praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]. Ad ima quippe pertrahit caro, ne extollat spiritus: [Ita Germ., Norm., Laud., Corb. Germ., et pene omnes. In Ed., et ad alta sustollit.] et ad summa trahit spiritus, ne prosternat caro. Spiritus levat, ne iaceamus in infimis; caro aggravat, ne extollamur ex summis. Si non sublevante spiritu nos caro tentaret, [Vatic. et Gussanv., pondere . . . tentationis, reluctantibus Mss. Germ., Corb., Germ., Norm., Laud., Turon., quibus consentiunt alii Editi.] perfectione procul dubio tentationis suae in ima deiiceret. Rursum vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu ipsa nos peius sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine ut dum unusquisque sanctorum iam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec tentatio exterior culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum intentio interior in superbiam elevat, quia tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in interiori profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur, ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione [Plurimi desperet.] desperare, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo iudicii interni moderamine, infra summa, et supra infima in quodam medio anima libratur. Bene ergo dicitur: Et aquas appendit mensura. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.40r

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, V . <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik