2 | [5. ] Homines latuit quando per carnem Sapientia ventura esset ad homines; vel quomodo foris apparens invisibilis apud Patrem permaneret.---Haec coaeterna Deo sapientia aliter viam habet, atque aliter locum. Locum vero si quis intelligat, non localem. Nam teneri corporaliter non potest Deus; sed, ut dictum est, locus intelligitur non localis, Locus sapientiae Pater est, locus Patris sapientia. sicut ipsa Sapientia attestante dicitur: Ego in Patre, et Pater in me. Aliter ergo ipsa sapientia habet viam, atque aliter locum. Viam per humanitatis transitum, locum vero per flatum divinitatis. [Vet. III.] Inde enim non transit. unde aeterna est; sed inde transit, unde propter nos apparuit temporalis. Sic namque in Evangelio scriptum est: Quia egrediens ab Iericho Dominus transibat; duo autem caeci sedentes iuxta viam clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri fili David [Matth. XX, 29, 30]. Ad quorum vocem, sicut illic scriptum est, stetit Iesus, et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis suae potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum, quasi transit Iesus, quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans eos tetigit et illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei, est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit, quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit. Quia igitur quando per carnem appareret hominibus incertum fuit, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius. Ac si aperte diceretur: Humanae cogitationi occulta sunt, vel quando per carnem ad homines sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis, etiam cum foris apparuerit, persistat. |
3 | [6. ] Eiusdem adventus et mansio in cordibus hominum ignorantur.---Quamvis hoc intelligi et aliter potest. Nam via eius non inconvenienter accipitur hoc ipsum quod venit ad cor, seseque nobis intrinsecus infundit. Locus vero eius fit cor, ad quod veniens permanet. De hac quippe via illius dicitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino ; id est, in corde vestro venienti Sapientiae aditum reserate, sicut alias dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum . Super occasum fuit ascendere, ipsam mortem quam pertulerat resurgendo superasse. Ait ergo: Ei qui ascendit super occasum, iter facite; id est, resurgenti Domino in vestris cordibus per fidem viam praebete. Hinc Ioanni per spiritum dicitur: Praeibis ante faciem Domini parare vias eius . Quisquis etenim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae viam praeparat. Habet ergo viam ista sapientia, habet et locum: Viam qua venit, locum quo manet, sicut ipsa ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Via est igitur qua venit, locus quo manet. Sed quo venit, quae ubique est? An venire est sapientiae per illuminationem mentis nostrae indicare praesentiam maiestatis suae? Et quia hominibus incertum est vel in cuius cor veniat, vel in quo postquam venerit permanendo requiescat, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius, quia solius divinae visionis est cernere, vel quibus modis intellectus sapientiae ad cor hominis veniat, vel cuius mens intellectum vitae, quem perceperit, mortiferis cogitationibus non amittat. Et quia haec eadem sapientia per humanitatis gratiam manifestata in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura, recte subditur. |