monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, LI. <<<     >>> LIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT LII [Vet. XXXV].

1 VERS. 19.---Non adaeguabitur ei [1 Laud. habet semper, topadium.] topazium de Aethiopia.
2 [84. ] Refelluntur qui Christum tanquam purum hominem caeteris sanctis similem docent.---Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipimus? quae coloris nigredine designat [In Ed., peccatorum populum foeditatemque meritorum. Secuti sumus Mss. Germ., Norm., duos Laud., Corb. Germ., etc.] peccatorem populum, foeditate meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis. Quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam, et ait: Tanacula Aethiopium expavescunt, tabernacula terrae Madian [Habac. III, 7]. David quoque propheta videns quod ad Iudaeam redimendam veniret Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Iudaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]; dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo [Psal. LVII, 32]; id est, priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. Topazium vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua παν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet, topazium [1. Laud., Germ., Corb. Germ., quasi topandium. 2 Laud., quasi topanzium.] quasi topantium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono sui Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisquam virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si aperte dicat: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi [Vindoc., infactus.] collectus, aequari ei potest, de quo scriptum est: Quod nascetur [Deest ex te in 2 Laud.] ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et [2 Laud., et in deliciis.] in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]. Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est.
3 [85. ] Nestorii insania contra Christum. Quem etsi purum hominem, meritis assecutum esse ut Deus fieret, docuit. Refellitur. Modus Incarnationis Verbi. Christus aliud ex Patre, aliud ex matre, non alius.---Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia aequari voluit, cum quidam haeresiarches dixit: Non invideo Christo Deo facto, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Iesum Christum Dominum nostrum, non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens cum purum hominem natum, sed, ut Deus esset, per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios posse ei coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens, non attendens, quia non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Aliud est enim natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse. Nec aequari potest gloriae Unigeniti habitae per naturam alia accepta per gratiam; Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5], non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est. [Vet. XXXVI.] Non purus homo conceptus atque editus, post per meritum ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo, et [Vind., et adveniente Spiritu sancto mox intra uterum verbum carnem.] adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum, ut per ineffabile sacramentum, conceptu sancto, et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me [Luc. I, 43]? Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum [Ibid., I, 38]. Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor [Isai. LIII, 2], per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine patre. [In Germ. et in poster. Ed., ipse conditoris templum. Non legitur conditoris in Corb. Germ., Turon., duob. Laud., Norm. et aliis, nec in vet. Ed., sed in posterioribus tantum.] Ipse templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris; manens unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. Sed quia non haec tractanda suscepimus, ad exponendi ordinem redeamus.
4 [86. ] Superius dictorum recapitulatio.---Notandum nobis est quod sanctus vir, ut longe distare ab hac sapientia angelos demonstraret, dicit: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Qui ut antiquos etiam Patres sacri eloquii tractatores inferiores ostenderet, adiunxit: Nec appendetur argentum in commutatione eius. Ut philosophorum quoque sapientiam huic monstraret longe subesse, intulit: Non conferetur tinctis Indiae coloribus. Atque subiunxit: Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Ut in illa quoque superna civitate nullum pervenire ad aequalitatem Unigeniti demonstraret, addidit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ut prophetas quoque ei subesse ostenderet, adiunxit: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, nec commemorabuntur in comparatione eius. Trahitur enim sapientia de occultis. Ad extremum vero ut ipsos quoque in Ecclesia haereticos increparet, qui a gentilitatis errore venientes, fidem quam percipiunt, per superbiam scindunt. addidit: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si patenter insinuet, dicens: Hi qui ex peccati nigredine ad conversionem veniunt, [In Edit., aequari Deo omnino, pro homini, ut legitur in duob. Regiis, totidem Sangerm., duob. Laud., Bellovac. et Norm. Certe sanctus Gregorius disserit de sapientia carne vestita, seu de Deo homine.] aequari Deo homini non possunt, quamvis multis colorum virtutibus resplendere videantur. Quorum ut superbia refutetur, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.35v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, LI. <<<     >>> LIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik