2 | [83. ]Dei sapientia ex occultis revelata. Ecelesia cum deessent aperti hostes, tentari coepit a suis. De occultis sapientia trahitur, quia cum sit invisibilis, non nisi invisibiliter invenitur. Quae recte quoque trahi dicitur, quia sicut flatum trahimus, ut corpus vivat, sic ab intimis sapientiae spiritus ducitur, ut ad vitam anima subsistat. Unde Psalmista ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum . Quae nimirum sapientia, humana carne cum anima rationali suscepta, dum ab intimis apparuisset in promptu, mundus hic quia auctorem suum invisibilem videre non potuit, quem visibilem conspexit hominem, eum quoque et invisibilem agnovit Deum. Conversa est ab infidelitatis suae tenebris superba prius sua aversione gentilitas, ostensis signis atque prodigiis crevit fides; propagata autem fide, in veneratione omnium sanctae Ecclesiae culmen emicuit. Cui cum deessent aperti adversarii, tentari coepit a suis. Nam multae quoque in ea haereses exortae contra eam duri certaminis bella paraverunt. Exercenda quippe est hoc tempore per laborem, quae sequenti tendit ad remunerationem. Qua ex re factum est ut in ea nonnulli prodirent, qui mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum purum hominem creatum dicerent, sed ex gratia deificatum; tantumque ei sanctitatis tribuerent, quantum de sanctis caeteris, eius videlicet famulis, agnovissent. Quos beatus Iob, prophetiae spiritu afflatus, sententiae suae definitione redarguit, dicens: |