2 | [80. ] Sanctiomnes pertranseundi, ut ad Christum Deum et hominem perveniatur.---Excelsum quippe vas auri Elias exstitit, excelsum vas auri Ieremias, excelsa atque eminentia auri vasa priores patres fuere. Sed haec Dei sapientia, ut a carnali nos conversatione redimeret, apparuit in carne, et qui illam veraciter non agnovit, mediatorem Dei et hominum, hominem Iesum Christum unum esse ex prophetis putavit quem electorum oculi fide tenuerunt Deum, cum viderunt hominem. Unde ab eo sanctis discipulis dicitur: Quem dicunt homines esse Filium hominis ? Cui cum protinus responderent: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis [Ibid., 14], de suo mox sensu requiruntur: Vos quem me esse dicitis [Ibid., 15]? Cui protinus Petrus totius Ecclesiae voce respondens, ait: Tu es Christus Filius Dei vivi [Ibid., 16]. Quia igitur iuxta Pauli vocem Christum novimus Dei virtutem, et Dei sapientiam , Petrus pro hac sapientia vasa auri excelsa et eminentia commutare noluit, quia de illa non aliud quam erat intellexit. Magnum quippe, ut dictum est, vas auri Ioannes, magnum vas auri Elias vel Ieremias fuit. Sed quisquis eumdem Deum quemlibet eorum esse credidit, vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit. Ecclesia vero pro hae sapientia, vasa auri excelsa et eminentia non commutat, quia Christum Filium Dei non unum esse prophetarum, sed unum prophetarum Dominum credit. Ipsam quippe ad se venisse sapientiam videns, noluit se in illis aureis vasis figere, sed in cam studuit fide certissima pertransire. Unde in Canticis canticorum dicit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea . Quos enim vigiles qui custodiunt civitatem, nisi priores Patres vel prophetas accipimus, qui studuerunt ad custodiam nostram sanctae praedicationis voce vigilare? Sed cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit, quae dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea [Ibid., III, 4]. Illum quippe invenire non posset si istos pertransire noluisset. In istis se custodibus infideles fixerant, qui Christum Dei Filium unum quemlibet esse illorum credebant. Voce igitur ac fide Petri inventos vigiles sancta Ecclesia transiit, quae prophetarum Dominum unum quemlibet ex prophetis credere contempsit. Dicatur ergo: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, quia electi quique sanctorum vitam et venerantur ex sublimitate, et tamen non suscipiunt ad errorem. Quos enim puros homines esse sciunt, Deo homini omnino non conferunt. Unde adhuc subditur: |