monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLVII. <<<     >>> XLIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLVIII.

1 Vers. 17.---Non adaequabitur ei aurum vel vitrum.
2 [77. ] Beati fulgebunt in coelo tanquam aurum, translucebunt ut vitrum.---Quis hoc sanum sapiens iuxta litteram sentire dignetur? Vitrum quippe, ut superius diximus, auro longe est vilius; et postquam dictum est quod aurum huic sapientiae non adaequatur, adhuc quasi crescendo subiungitur quod ei quoque nec vitrum possit aequari. Sed ipsa nos littera ab historico intellectu deficiens, ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Auri namque metallum novimus potiori metullis omnibus claritate fulgere. [Ita restituimus ex duob. Laud., Germ., Norm., etc. Prius legebatur, vitri vero natura est, ut extrinsecus visu pura, intrinsecus perspicuitate perluceat.] Vitri vero naturae est ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate luceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quam Ioannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri eius ex lapide iaspide; ipsa vero civilas [Ita Ed rec., Germ. vero, Gemet., Prat., 2 Laud. et alii passim Mss., auro mundo simili, etc. Corb. Germ., aurum mundum similes, etc. Editi, vet., auro mundo similis, etc.] aurum mundum similis, vitro mundo [Apoc. XXI, 18]. Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, [Vindoc., constructa. 2 Laud., Gemet. et Edit. Barthol. an. 14[.....]4, instructura auro.] instructa auro dicitur.
3 [78. ] In eorum vultu intimi animi sensus conspiciuntur.---Et quoniam ipsa eorum claritas vicissim sibi in alternis cordibus patet, et cum uniuscuiusque vuitus attenditur, simul et conscientia penetratur, hoc ipsum aurum vitro mundo simile esse memoratur. Ibi quippe uniuscuiusque mentem ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi. [Vet. XXXII.] Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur, cui scilicet luto per passionem mentis inhaerere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhaeream [Psal. LXVIII, 15]. Quod nimirum [Turon., habitaculum corporeum.] habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: (Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius [Germ., quia si terrestris domus habitationis. 2 Laud., inhabitationis.] habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis [II Cor. V, 1]. In hac itaque terrestri domo quousque vivimus, ipsum, ut ita dicam, corruptionis nostrae parietem mentis oculis nullatenus penetramus, et vicissim in aliis videre occulta non possumus. [Vindoc. Unde et sponsa in divinitate Dominum videre desiderans.] Unde sancta Ecclesia sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia aeternitatis illius formam quam intueri concupiverat ab eius oculis assumpta humanitas abscondebat, in Canticis canticorum moerens dicit: En ipse stat post parietem nostrum [Cant. II, 9]. Ac si aperte dicat: Ego hunc in divinitatis suae iam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptae carnis parietem excludor. Quousque itaque in hac corruptibili carne vivimus, cogitationes nostras in alterutrum non videmus. Unde rursum per eumdem Paulum dicitur: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est [I Cor. II, 11]? Et rursum: Nolite iudicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium [I Cor. IV, 5]. Illa itaque civitas quae sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur auro clara, vitro perspicua.
4 [79. ] Quomodo sancti Deo similes sint et dissimiles.---Sed quamvis in ea sancti omnes tanta claritate fulgeant, tanta perspicuitate [Plerique, perluceant.] transluceant, ei tamen sapientiae de cuius imagine habent omne quod sunt, aequari non possunt. Bene ergo dicitur: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ad hoc enim sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I. [Ioan. III, 2]? Et tamen scriptum est: [Germ., Bellov., Norm., etc. Domine, quis similis, tibi, omisso Deus virtutum.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi [Psal. LXXXVIII, 9]? Et iterum: Aut quis erit similis Deo inter filios Dei? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem et tamen non erunt ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis eius donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, qui habent circumscriptionem. Dicatur igitur recte: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, quia quantalibet sancti claritate et perspicuitate fulgeant, aliud est homines esse sapientes in Deo, atque aliud esse hominem sapientiam Dei. Quam profecto sapientiam ille veraciter agnovit, qui mediatori Dei et hominum aliquem comparare sanctorum minime praesumpsit. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.33v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLVII. <<<     >>> XLIX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik