monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLV. <<<     >>> XLVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLVI [Rec. XXVII].

1 VERS. 16.---Non [Germ. et Gemet., non confertur.] conferetur tinctis Indiae coloribus.
2 [74. ] Quantum praestet Dei sapientia, fucatae nitore sermonis philosophioe.---Quid enim per Indiam quae nigrum populum mittit, nisi hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Tincti autem colores indiae, sunt huius mundi sapientes; qui quamvis per infidelitatem et plerumque per actionem foedi sint, ante humanos tamen oculos superductae honestatis colore [Turon., fuscantur. 2 Laud. habet fuscantur et fucantur. Germ., fuscantur, fuscatio; hic et pluries infra.] fucantur. Sed coaeterna Dei sapientia tinctis Indiae coloribus non confertur, quia quisquis hanc veraciter intelligit, ab his hominibus quos mundus sapientes coluit quam longe distet agnoscit. Ipsaque eius mandatorum verba ab huius mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiae, eorum dicta quasi pulchra apparent specie, et fucatione tincturae; et cum virtute rerum careant, aliud se esse quam sunt verborum compositionibus, quasi superductis coloribus, mentiuntur. At contra, doctrina sapientiae et praedicatione pulchra est, [Turon., et puritate conspicua.] et pura veritate conspicua; nec aliud se per fallaciam praetendit exterius, et aliud reservat interius; neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. In mandatis igitur suis Dei sapientia non confertur tinctis Indiae coloribus, quia dum fucata eloquentiae ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet. Quam fucationem tincturae bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quae et loquimur non in doctis humanae saplentiae verbis, sed in doctrina spiritus [I Cor. II, 13]. Malebat quippe hanc sapientiam sola puritate veritatis ostendere, non autem eloquii tinctione [Norm., fuscare.] fucare. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.33r