2 | [73. ] Eorum qui Moysen aut quempiam sanctorum, suae salutis auctorem putant, insania.---Quia enim argento saepe eloquia divina designantur possunt argenti vocabulo etiam eiusdem eloquii scriptores intelligi, quorum vita inter turbas hominum resplenduit luce virtutum. Sed quia lex peccata indicare potuit, non auferre, non quisquam veterum patrum, non legislator Moyses humani generis redemptor exstitit. Argentum ergo in commutatione huius sapientiae non appenditur, quia quilibet sancti esse potuerunt, in comparatione unigeniti Filii Dei nullius meriti fuisse pensantur, qui nisi huius sapientiae servos se esse cognoscerent, sancti nullatenus fuissent. Ad hoc quippe illi missi sunt, ut in cordibus hominum viam huic sapientiae praedicando praepararent, neque ut pro ea, sed per eam subiectos populos regerent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis saeculi languores excrescerent, actum est ut aeterna Dei sapientia in fine saeculorum per semetipsam veniret ad grandem hunc et nimiae infirmitatis aegrotum, id est per totum mundum iacens languidum genus humanum, ut transmissis prius praedicatoribus, quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum maior veniret potentia medici, quanto magis morbus crevisset aegroti. Quia vero nullus vice eius ad salvandos nos mittitur, dicatur recte: Nec appendetur argentum in commutatione eius, quoniam vita iustorum praedicantium quantalibet sanctitatis luce poileat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non commutat. Sed fuere multi gentilium qui, mundi huius sapientum disciplinis dediti, ea quae sunt inter homines honesta servarent, et salvandos servata honestate se crederent, nec iam mediatorem Dei et hominum quaererent, cum quasi sufficientem sibi philosophorum doctrinam tenerent. In quorum despectu mox subditur: |