monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLI . <<<     >>> XLIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLII [Rec. XXV].

1 VERS. 14.---Abyssus dicit, Non est in me.
2 [67. ] A Dei sapientia sunt alieni, qui secundum carnem mundumque sapiunt.---Quid hoc loco abyssum nisi corda hominum vocat? quae et per lapsum fluida et per duplicitatis sunt caliginem tenebrosa. Quae nimirum abyssus non esse in se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam se ad spiritalia ostendit. Nam quia, teste Paulo, Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum [I Cor. III, 19], tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri. De hac abysso per Ioannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni [Apoc. XX, 1]. Millenario etenim numero non quantitatem temporis, sed universitatem, qua regnat Ecclesia, designavit. Antiquus autem serpens ligatus catena in abyssum mittitur, [Norm., quia relegatus. Editi omnes cum aliis Mss., religatus.] quia religatus a bonorum cordibus, apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de puteo abyssi educi describitur, quia de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus, tunc accepta contra Ecclesiam potestate, in vim aperte persecutionis [Germ., Gemet., 1 Laud. et Corb. Germ., erumpit. 2 Laud. utramque lectionem suppeditat.] erumpet. Haec itaque abyssus, in qua nunc diabolus servatur occultus, non esse in se sapientiam dicit, quia alienam se a vera sapientia iniquis operibus ostendit. Dum enim malitiam quisque tegit in corde, ore autem blandimenta exhibet, dum cogitationes suas duplicitate obnubilat, dum puritatis verba quasi fatuitatem devitat, [Aliter cum Germ. et Corb. Germ., dum vias simplices innocentiae.] dum vias simplicis innocentiae declinat, quasi habere se abyssus Dei sapientiam recusat. Et quia huic mundo mentes deditae praesentis vitae curis et sollicitudinibus perturbantur, et idcirco eiusdem sapientiae tranquillitate perfrui nequaquam possunt, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.31r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik