monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XL . <<<     >>> XLII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLI [Rec. XXIV].

1 VERS. 13.---Nec in terra suaviter viventium.
2 [66. ] Quisquis huius vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.---Quid hoc in loco terrae signatur nomine, nisi anima humana? De qua Psalmista dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. Haec autem sapientia inveniri in terra suaviter viventium non valet, quia quisquis adhuc huius vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur. Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis, de ea in quam cecidit, exsilii sui caecitate lugeret. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem [Eccle. I, 18], quia quanto plus homo coeperit scire quid perdidit, tanto plus lugere incipit corruptionis suae sententiam quam invenit. Considerat namque unde quo lapsus est; quod a paradisi gaudiis ad aerumnas vitae praesentis, ab angelorum societatibus venit ad curas necessitatum; pensat in quot iam periculis iacet, qui prius sine periculo stare contempsit; luget exsilium quod damnatus patitur, et suspirat ad coelestis gloriae statum, quo perfrui securus posset si peccare noluisset. Quod bene Psalmista considerans, ait: Ego dixi in pavore meo: Proiectus sum a vultu oculorum tuorum [Psal, XXX, 23]. Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima, vidit quo iaceret, qui ad hoc conditus fuerat, ut in coelestibus stare potuisset; pensavit ubi esset, et quo deesset ingemuit; proiectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia in comparatione lucis intimae graviores senserat exsilii sui tenebras quas tolerabat [Vet. XXVII]. Hinc est quod ad animum suum ex praesenti vita [Laud. et Bellov., nullius gratiam consolationis.] nullius gratiae consolationem admittit, dicens: Negavi consolari animam meam [Psal. LXXVI, 3]. Nam plerumque huius saeculi divites solent mentis taedio affecti, bona temporaliter accepta conspicere, et tristitiam delinire. Cum enim moerore quodam se tangi sentiunt, equos aspiciunt, auri argentique sui [In Germ., Turon., Norm. et pler., metalla.] vascula contemplantur, praedia circumeunt. Cumque per haec temporalia oculos libenter trahunt, obortum animae moerorem vincunt. Unde eis et in Evangelio Veritas dicit: Vae vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram [Luc. VI, 24]. Sed sanctus vir qui hoc luget, quia ab aeternis gaudiis cecidit, consolationem de temporalibus non admittit, dicens: Negavi consolari animam meam. Ac si aperte dicat: Qui de temporalium amissione non lugeo, de temporalium abundantia consolari nequaquam possum. Cui tanquam si nos audientes ista diceremus: Quid igitur quaeris, qui consolari in his quae mundi sunt renuis? illico adiecit: Memor fui Dei, et delectatus sum [Psal. LXXVI, 4]. Ac si aperte dicat: Terrenarum rerum me nec abundantia refovet, auctoris autem mei quem adhuc videre non valeo. vel sola memoria delectat. Haec est igitur amaritudo sapientiam, quia dum spe in alta erecti sunt, nullis hic gaudiis animum sternunt. Hinc enim scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia [Eccle. VII, 5]. Hinc Iacobus dicit: Miseri estote, et lugete, et plorate, et risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem [Iac. IV, 9]. Hinc per semetipsam Veritas attestatur, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth, V, 5]. Inveniri ergo sapientia in eorum terra non potest, qui suaviter vivunt, quia tanto verius stulti sunt, quanto maiora perdentes, in minimis laetantur. Hinc Petrus eamdem pravorum stultitiam reprehendit, dicens: [Becc. et Utic. duplicem hic lectionem exhibent, voluptatem et voluntatem.] Voluptatem existimantes diei [Germ., voluntatem existimantes Dei, delicias coinquinationis. Corb., Germ., voluntatem existimantes diei, delicias coinquinationis. Bellov., delicta coinquinationis, secundum textum Graecum, coinquinationes.] delicias, coinquinationis et maculae [II Pet. II, 13]. Hinc Salomon ait: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis [Eccle. II, 2]. Dicat itaque vir sanctus de sapientia: Nec invenitur in terra suaviter viventium, quia nimirum qui in hoc mundo suaviter vivunt [Utic., Becc., Gemet., Prat., Ebroic., ita ab hac stulti sunt.] ita adhuc stulti sunt, ut hoc ipsum quoque nesciant, unde ceeiderunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.30v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik