2 | [60. ] Deus doctoribus sacris profunda et abscondita legis ac prophetarum revelavit.---Quid namque hic aliud flumina nisi antiquorum Patrum dicta nuncupantur? Quis enim pensare sufficiat quam vehemens fluvius, dum legem conderet, ex pectore Moysi erupit quam vehemens fluvius ex David corde defluxit; quanta a Salomonis ore atque omnium prophetarum fluminum fluenta manarunt? Sed horum fluminum Iudaea speciem tenuit, dum litterae superficiem servans, eorum profunda nescivit. Nos vero qui veniente Domino in eis interna spiritalia quaerimus, eorum profunda rimamur. Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos agere ipso donante praevalemus. Per nos ergo qui non litteram quae occidit, sed spiritum qui vivificat sequimur, profunda fluviorum Dominus scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia dicta legis, quae caliginosa nimis historia obscurat, nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens in parabolis per Evangelium Veritas discipulis praecepit, dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta . Aperte namque dicta exponentium fecerunt nobis esse iam conspicuas sententias antiquorum Patrum. Unde Isaias propheta plana sanctae Ecclesiae expositionis verba conspiciens, et non allegoriarum tenebris obscura, exclamavit dicens: Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. . Testamenti enim veteris dicta quasi angusti et clausi rivi fuerant, qui immensas scientiae suae sententias collectione obscurissima constringebant. At contra doctrina sanctae Ecclesiae rivi et lati et patentes sunt, quia eius dicta et invenientibus multa sunt et quaerentibus plana. Ait ergo: Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Quia dum suis expositoribus intelligentiae spiritum infudit, antiquas prophetantium obscuritates aperuit. Et hoc iam sancta Ecclesia per spiritum agnoscit, quod Synagoga prius per litteram intelligere omnino non valuit. Unde et Moyses cum populo loqueretur , faciem velabat, ut videlicet designaret quod ille Iudaeorum populus legis verba cognosceret, sed eiusdem claritatem legis omnimodo non videret. Unde recte et per Paulum dicitur: Usque in hodiernum enim diem cum legitur Moyses, velamen est positum super eor eorum . Sed quia dicta Dei nullatenus sine eius sapientia penetrantur (nisi enim qui spiritum eius acceperit, eius nullo modo verba cognoscit), sanctus vir de investiganda eadem Dei sapientia verba subiungit, dicens: |