2 | [57. ] Quarum duritiam emollivit, et superbiam stravit.---Manum quippe ad silicem extendit, quia ad duritiam gentium suae brachium praedicationis misit. Unde et idem beatus Iob passionis suae historiam praesciens gentibus innotescendam, dicit: Scribantur haec stylo ferreo in plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice . Qui vero hoc in loco montes, nisi huius saeculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia altum tument? De quibus Psalmista ait: Tange montes, et fumigabunt . Sed montes a radicibus sunt eversi, quia, praedicante sancta Ecclesia, summae huius saeculi potestates in adoratum omnipotentis Dei ab intima cogitatione ceciderunt. Radices enim montium cogitationes sunt intimae superborum. Et a radicibus montes cadunt, quia ad colendum Deum potestates saeculi ab imis cogitationibus prosternuntur. Recte etenim per radicem cogitatio occulta signatur, quia per hoc quod intus non cernitur, erumpit quod videatur foris. Unde et in bonam partem per prophetam dicitur: Emittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum . Ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. Dicat ergo: Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes, quia dum duritiam gentium sancta praedicatio petiit, superborum altitudinem funditus stravit. Quia vero eos quos a cogitationibus terrenis evacuat donis coelestibus replet, et quos infimis curis exhaurit supernis rigat fluentis, mox subditur: |