monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXIII. <<<     >>> XXXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXXIV [Vet. XXI].

1 VERS. 7.---Semitam ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis.
2 [54. ] Humilitatis Christi vias ignorantes, eius mortis fructum amiserunt.---Quis hoc loco avis nomine, nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque etiam vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si iacens cadaver conspicit, ad esum se cadaveris deponit; et plerumque sic in morte capitur, dum ad mortuum animal de summis venit. Recte ergo mediator Dei et hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae, [Ita 1 Laud., Norm. et pler. In omnibus Editis omittitur a.] quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos qui apud se erat immortalis invenit. Sed huius vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus, ab aeterna nos morte liberavit. Ille ergo perfidus Iudaeae populus mortalem vidit; [Plurimi, sed quod morte . . . . non attendit] sed quomodo morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit. Qui dum humilitatis eius vias quibus nos ad alta sublevavit considerare noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit quod eius nos humilitas levaret ad coelestia et mortis eius intentio reformaret ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis, quia etsi vidit eum quem in morte tenuit, videre noluit [Germ., Corb. Germ., Norm., quanta vitae nostrae gloria.] quanta vitam nostram gloria de eius morte sequeretur. Unde et ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit, verba vitae recipere renuit, praedicatores regni coelorum prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Qui scilicet repulsi Iudaeam ad quam missi fuerant deserentes, in gentilitatis collectionem dispersi sunt. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.27v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik