monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXX . <<<     >>> XXXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXXI [Vet. XIX].

1 VERS. 4.---Eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
2 [50. ] Iudaeis relictis, ad gentiles defiuxit.---Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per Paulum dicitur: Qui [Duo Laud. et Corb. Germ., propter vos.] propter nos egenus factus est, cum dives esset [II Cor. VIII, 9]? Cuius videlicet egentis hominis pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profecto praesentiam gentilitatem circumiens, mundum perambulavit universum. De quibus per prophetam dicitur: Et [Gem., et ambulabo.] inambulabo in eis [Levit. XXVI, 12] [II Cor. VI, 16]. An pes eius non erat, qui tentus in compedibus dicebat: Pro quo legatione fungor in catena [Ephes. VI, 20]? Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae, dum sancti apostoli coelorum regnum Iudaeae praedicare voluissent, videntes quod ei nihil omnino proficerent, ad praedicandum gentibus [Duo Laud. et Corb. Germ., deflexerunt.] defluxerunt, sicut ipsi in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce [1 Laud., convertemur.] convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. De quibus et per Psalmistam dicitur: [2 Laud., Germ., Norm. et alii, transferuntur.] Transferentur montes in cor maris [Psal. XLV, 3], quia repulsi a Iudaea apostoli [Elegantius in recent. Ed., in hoc gentilitatis salum; verum in Mss. Germ., Turon., duob. Laud., Corb. Germ., Norm., etc., legitur saeculum, vel saeculo; vet. Ed. Paris., solo. Basil., populo.] in hoc gentilitatis saeculum translati sunt. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo dividuntur, nisi hi quos pes egentis hominis est oblitus, id est quos praedicatores Domini, videlicet [Ita Mss. At Editi omnes, per humilitatem.] per humanitatem pauperis, pro superbiae suae tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum praedicationis suae semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et invios vocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Sed Iudaea haec, quae sic obduruit, vel qualis dudum fuerit, vel quid post pertulerit, audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.26v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik