monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXVII . <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXVIII [Rec. XVII].

1 IBID.---Et lapis solutus calore, in aes vertitur.
2 [45. ] Gratiae infusione cor emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem.---Tunc lapis calore solvitur, cum cor durum atque a divini amoris igne frigidum eodem divini amoris igne tangitur, et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam desideriorum aestu ardeat, quam prius audiens insensibilis manebat. [Vet. XVII.] Ex quo ardore scilicet, et emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore saeculi, ita se postmodum fortem exerat in amorem Dei; et quod ante audire renuebat, iam et credere et praedicare incipiat. Lapis ergo solutus calore, in aes vertitur, quia dura mens superni amoris igne liquefacta ad veram fortitudinem commutatur, ut peccator, qui prius insensibilis exstiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per praedicationem [Bellovac. et 1 Laud., sonorosus.] sonorus fiat. Quod bene per Isaiam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem [Isai. XL, 31]. Fortitudinem mutamus, cum conversi tanta virtute praesens saeculum fugimus quanta hoc ante quaerebamus. [Becc., quia autem mala.] Quia autem male ab adversariis catholicorum moribus ante acta vita reputatur, recte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.25v