2 | [44. ] Non est intuendum quid per se sint Ecclesiae doctores, sed quid per gratiam evaserint.---Solent haeretici de iustitiae suae contra nos elatione gloriari, atque opera sua ostentationis inflatione iactare, nosque iniquos, ut diximus, aut esse, aut fuisse criminantur. Per humillimam ergo confessionem, et veracem defensionem contra eos vir sanctus loquitur, dicens: Ferrum de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes viri, qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie defendendae fidei ferrum fiunt, aliquando terra in infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis . Sed de terra ferrum tollitur [Dist. L, c. 18], cum fortis propugnator Ecclesiae a terrena quam prius tenuit actione separatur. Non ergo in eo debet despici quidquid fuit, qui iam coepit esse quod non fuit. An non Matthaeus in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus telonii usibus serviebat ? Sed de terra sublatus, in fortitudinem ferri convaluit, cuius videlicet lingua quasi acutissimo gladio Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit; et qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad coelestia praedicamenta. Unde adhuc subiungitur: |