Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXVI .
1 | CAP. XXVIII, VERS. 1.---Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est in quo conflatur. |
2 | [39. ] Haeretici ad sacras paginas veterumque patrum libros provocandi.---In argento eloquium, in auro vitae vel sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur (qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus), eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur. Et ait: Habet argentum, venarum suarum principia. Ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet. Ut enim praediximus, saepe haeretici dum sua student perversa astruere, ea proferunt quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator egregius admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates ; quia dum laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in antiquorum Patrum libris veteribus non tenentur; sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis auditoribus stultitiae semina spargant. |
3 | [40. ] Sola Ecclesia catholica martyres habet.---Bene autem subditur: Et auro locus est in quo conflatur. Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis . Quo in loco potest hoc quoque convenienter intelligi, ut de sua haeretici increpari stulta passione videantur. Nam saepe pro Iesu Christi Domini ac redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque eisdem passionibus eius fieri martyres sperant. Quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Nam iuxta hoc quod iam et ante nos dictum est (A Cypr., de unitate Eccl., et alibi), quisquis extra unitatem Ecclesiae patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec, haeretici, dicitis? Conflari per afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis, sed locum in quo debeatis conflari nescitis. Audite quid sancti praedicatoris voce dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Hunc ergo conflationis locum quaerite, hanc fornacem, qua aurum apte purgari valeat invenite. |
4 | [41. ] Quidquid extra Ecclesiam toleratur, curciat, non purgat.---Una est Ecclesia in qua qui conflari valuerit ab omni etiam poterit peccatorum sorde purgari. Si quid pro Deo amaritudinis, si quid tribulationis extra hanc positi sustinetis, incendi potestis tantummodo, non purgari. Dicat Ieremias, dicat quomodo conflationis vestrae ignis omni virtute sit vacuus: Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae . Ecce ignis exterius conflans, et durae passionis admovet poenam, et tamen erroris non excoquit culpam, et tormenta crudelium dat poenarum, et bonorum non facit incrementa meritorum. Huius etiam conflationis ignis qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus Apostolus insinuat, dicens: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [Vet. XV.] Alii quippe prava de Deo sentiunt; alii recta de auctore tenent; sed unitatem cum fratribus non tenent. Illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua . Atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit. Qui vero de Deo recta sentiens a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. |
5 | [43. ] Quia deest charitas tam schismaticis quam haereticis.---Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis huius gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Ac si aperta voce diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. Hunc omnes sanctae pacis amatores summo studio locum quaerunt, hunc quaerentes inveniunt, hunc invenientes tenent, scientes peccatorum remissio vel ubi, vel quando, vel qualibus detur. Ubi quippe, nisi in catholicae matris sinu? Quando, nisi ante venturi exitus diem? Quia, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Et: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est . Qualibus, nisi conversis, qui ad parvulorum imitationem, magistra humilitate formantur? Quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum . Et: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum . [Rec. XV.] Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt, dicitur recte: Auro locus est in quo conflatur, quia non clarescet anima in fulgore aeternae pulchritudinis, nisi, ut ita dicam, prius hic arserit in officina charitatis. |
6 | [43. ] Deus alios salvat per innocentiam, alios per poenitentiam.---Pensandum praeterea est quod occulto consilio omnipotens Deus quosdam ab ipsis exordiis suis innocentes custodiens, usque ad virtutum provehit summa, ut aetate crescente, simul in eis proficiat et annorum numerositas, et celsitudo meritorum. Alios vero in exordiis suis deserens, scaturientibus vitiis ire per abrupta permittit. Plerumque tamen etiam eos respicit, et ad sequendum se sancti amoris igne succendit, atque inolitas in eorum cordibus prurigines vitiorum vertit in fervorem virtutum, et eo magnis ignescunt ad desiderium requirendae pietatis Dei, quo magis erubescunt memoriam iniquitatis suae, sicut saepe contigit ut in pugnae certamine miles ante ducis sui oculos constitutus, hostili virtuti turpiter cedat, et enerviter praebens terga feriatur: qui tamen hoc ipsum quod turpiter gessit erubescens, ante ducis sui oculos maiores ex ipsa verecundia vires sumit, tantoque post fortia exercet, quantum et praesentem gloriam virtutis peragat, et praeteritam ignominiam debilitatis tegat. Sic ergo nonnunquam quidam in Dei servitio ex anteacta acrius debilitate robarantur, eosque ad custodienda mandata et futurorum trahit desiderium, et impellit memoria praeteritorum, ut hinc ad ventura amor provocet, illinc de praeteritis verecundia instiget. [Vet. XVI.] Quos tamen adversarii Ecclesiae dum summis praeditos virtutibus viderint, eisque in praesenti vita unde derogent quia invenire nequaquam possunt, accusare illos de praeteritis moliuntur, sicut Moysen nostrum Manichaeus impetit, in quo sequentium virtutum gratiam, transacti homicidii conatur culpa foedare. In quo non attendit postmodum quam patiens ad sustinendum, sed prius quam praeceps ad feriendum fuerit. Talibus ergo adversariis beatus Iob subtilissima consideratione obvians, postquam dixit: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur, apte subdidit: |