2 | [38. ] Sicque a peccato compescimur.---Quid in sibilo, nisi intentio admirationis exprimitur? Si vero in sibilo alia fortasse significatio quaeritur moriente peccatore, hi qui interitum eius aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae contempserant verba spiritalia convertuntur, ut iam credere et praedicare incipiant quae prius dum iniquum florere cernerent non credebant. Nam fit plerumque ut infirmorum animus eo magis de auditu veritatis trepidet, quo florere contemptores veritatis videt. Sed dum iusta ultio iniustos subtrahit, alios a pravitate compescit. Unde per Salomonem dicitur: Multato pestilente, sapientior erit parvulus . Vir igitur sanctus postquam potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter explevit, rursus ad haereticorum superbiam, qui extolluntur in eloquio, verba convertit. Nam sequitur: |