2 | [37. ] In aliorum poena quid nobis timendum sit conspicimus.---Manus quippe stringere est vitae suae opera in rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite . Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum; et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quid timeat; et dum delinquentem sic percussum conspicit, dissoluta sua opera iustitiae vigore constringit. Sicque fit ut qui iniquus vivens multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur, dicens: Laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum, manus suas tavabit in sanguine peccatorum . In peccatorum morientium sanguinne iusti lavantur manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Sequitur. |