monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXI. <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXII [Rec. XIII].

1 VERS. 22.--- [Laud. hic et infra, emittit . . . parcit. In 2 Laud. utraque lectio sic annotatur emittit . . . . parcit.] Emittet super eum, et non parcet.
2 [35. ] Deus electos flagellat hic ut parcat, reprobos ut punire incipiat. Omnis percussio divina, aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.--- Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero eius vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sicut ipse voce angeli ad Ioannem ait: Ego quos amo, arguo et castigo [Apoc. III, 19]. Et sicut alias dicitur: Quem diligit Daminus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Econtra autem de flagello damnationis scriptum est: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator [Psal. IX, 17]. De quo per Ieremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes populos videt, quos non iam sub disciplina filios, sed sub districta [Norm., percussione inimicos intuetur. Corb. Germ. et Germ., hostes intuentur.] percussione intuetur ut hostes: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli [Ierem. XXX, 14]. Et quod hic dicitur: Non parcet; ibi quoque verbis aliis declaratur: Quid clamas [Additur in Norm., ad me super.] super contritione tua? insanabilis est dolor tuus [Ibid., 15]. Unde hoc semper electi provident, ut ante ad iustitiam redeant, quam sese ira iudicis inexstinguibiliter accendat, ne ultimo flagello [Sic in utroque Laud., Norm. et aliis, nec non in vet. Edit. In poster. legitur ne ultimo flagello deprehensis simul eis, etc.] deprehensi simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpam, cum mutaverit vitam. Nam cuius mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: [Vindoc., qui fingis laborem vel dolem.] Qui fingis dolorem in praecepto [Psalm. XCIII, 26]. Quia dum flagellatur iniquus, [Vindoc., et non corrigitur.] et corrigitur; audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur, ei qui a malis operibus quasi praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam [Ierem. V, 3]. His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit [Bec. et alii Norm., ad inferna.] usque ad inferos deorsum [Deut. XXXII, 22]. Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit [Vindoc., in ira mea.] ab ira mea [De Poenit., d. 3, c. 43]. Quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: [Becc. et alii Norm., non iudicabit.] Non iudicat Deus bis in idipsum [Nahum. I, 9]. Qui tamen hoc quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: Et duplici [Sic Laudun., Bellovac., Norm., Corb. Germ., Germ., non, contritione, ut est in Editis.] confusione contere eos [Ierem. XVII, 18]. Et quod alias scriptum est: Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit [Iudae, V]. Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis [Vindoc., id est in peccato suo.] atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt iam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Emittet ergo super eum, et non parcet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.23v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik