monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XX.

1 VERS. 21.---Tollet eum ventus urens, [Omittitur et auferet in 1 Laud., Germ. et Norm.] et auferet.
2 [32. ] Auferetur a diabolo, qui merito dicitur ventus urens.---Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo quemlibet ventus urens tollere dicitur, quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Nam quia ventus urens immundus spiritus solet intelligi, qui malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendit, Ieremias propheta testatur, dicens: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis [Ierem. I, 13]. Olla namque succensa est cor humanum, saecularium curarum ardoribus, desideriorumque anxietatibus fervens. Quae a facie Aquilonis succenditur, id est diaboli suggestionibus inflammatur. Ipse enim vocari nomine Aquilonis solet, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium [Isai. XIV, 13]. Ad huius igitur urentis venti uniuscuiusque electi mens adustione temperatur, quando in ea vitiorum fervor exstinguitur, et desideriorum carnalium flamma frigescit. Unde et sancta Ecclesia in sponsi sui laudibus laeta clamat: Sub umbra illius [Germ. et plerique, quam desideraveram.] quem desideraveram sedi [Cant. II, 3]. De huius ardoris temperie ei per Isaiam promittente Domino dicitur: Pro saliunca [Germ. et duo Laud., ascendit . . . crescit.] ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus [Isai. LV, 13]. Pro saliunca namque in ea ascendit abies, dum in sanctorum corde pro abiectione terrenae cogitationis altitudo supernae contemplationis exoritur. Urtica vero igneae omnino naturae est. [Laud., Corb. Germ., Norm. et plerique, myrtum namque . . . . . ferunt. Vet. Edit., Myrtum namque semper fertur esse virtutis.] Myrtus autem temperativae fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, cum iustorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cogitationum temperiem tranquilitatemque perveniunt, dum iam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt.
3 [Vet. XII.] 33. Mentis refrigerium Mariae datum.---Propter hoc quoque mentis refrigerium coelitus datum Mariae dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]. Quamvis hac in re per obumbrationis vocabulum incarnandi Dei utraque potuit natura signari. Umbra enim a lumine formatur et corpore. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui, mediante anima, in eius utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in eius erat utero corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obrumbabit tibi; id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis. Sed iam de iniquo quolibet quod coepimus exsequamur. Tollit ergo eum ventus urens, quia videlicet malignus spiritus eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, rapit postmodum ad flammas gehennae. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.23r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik