2 | [30. ] Stupenda reprobi divitis post mortem inopia.---Videamus nunc inopiam ardentis divitis, cuius tanta abundantia fuit epulantis. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma . Quibus verbis nobis non hoc innotescitur, quia illic in tanto ardore una tunc ad sufficientiam refrigerii aquae stilla requiratur, sed quod is qui de abundantia peccaverit, illic aestuante nimis cremetur inopia. Videmus enim in verbis divitis ex subtilissimo Dei iudicio quam digna tali culpae poena responderit. Agente namque inopia, illic usque ad minima petenda compulsus est, qui hic, agente tenacia, usque ad minima neganda pervenit. Quid retribui subtilius, quid districtius potest? Guttam aquae petit, qui micas panis negavit. Apprehendit ergo eum quasi aqua inopia. Non immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens, solet lacus nomine designari. Unde per prophetam quoque humani generis voce dicitur: Lapsa est in lacum vita mea . Ereptorum vero exsultatione cantatur: Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me; Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum . |
3 | [Vet. XI.] [ 31. ] Divini iudicii turbo, qua non putat hora, ideoque nocte, eum opprimet.---Nocte opprimet eum tempestas. Quid hoc loco noctem, nisi absconditum tempus repentini exitus appellat? Tempestatis vero nomine, iudicii turbinem designat. Quod etiam Psalmista testatur, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida . De qua tempestate etiam Sapientia per Salomonem dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit . Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur, nocte opprimet eum tempestas, id est turbo eum divini iudicii dum ignorat apprehendet. Hinc est namque quod per semetipsam Veritas dicit: Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet . Hinc etiam contra malum servum dicitur: Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos; manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat [Ibid., 48]. Hinc Paulus discipulis dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum . Hic superbienti diviti Dei voce dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cuius erunt ? Nocte animam reddere perhibetur qui, mortem non praevidens, in tenebris cordis abstrahitur. Ait ergo: Nocte opprimet eum tempestas. Quia enim non vult agere bona quae videt, deprehenditur interitus sui tempestate quam non videt. De quo adhuc subditur. |