monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
    >>> XVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XVI [Vet. VIII, Rec. XI].

1 VERS. 16, 17.---Si comportaverit [2 Laud., sicut terra.] sicut terra margentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta, [Plerique, praeparavit, quod infra repetitur.] praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens [Laud., dividit.] dividet.
2 [24. ] Catholici haereticos eisdem Scrip. sacrae testimoniis quae proferunt, debellant.---Argentum intelligi sacri eloquii claritas solet, sicut alias dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum [Psal. XI, 7]. Et quia nonnulli eloquium Dei non interius per exhibitionem, sed exterius per ostensionem habere concupiscunt; idcirco per prophetam dicitur: Disperierunt omnes involuti argento [Saphon. I, 11]. Hi nimirum qui eloquio Dei non interiori refectione se replent, sed exteriori ostensione se vestiunt. Unde et horum argentum, id est haereticorum eloquium, terrae est comparatum, quia de Scriptura sacra ut aliquid sciant ex appetitu terrenae laudis elaborant. Qui etiam sicut lutum praeparant vestimenta, quia fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt Scripturae sacrae contexunt testimonia. Praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, quia vir recta fide plenus, quae sanctis solet ad iustitiam deputari, ea ipsa Scripturae sacrae quae haereticus affert testimonia colligit, et erroris eius pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, Golias vero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam David superans suo gladio occidit, quod nos quoque agimus, [In Germ. et in poster. Editis, promissi. Melius in aliis Mss. et vet. Excusis, promissa David, scilicet Christi membra.] qui promissi David membra ex eius fieri dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos [Vindoc., ex sacrae scripturae verbis sententias deferentes.] et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus. Iustus ergo vestitur eis vestimentis quae praeparat iniustus, quia vir sanctus eisdem sententiis ad veritatem utitur, quibus se perversus quisque doctum ostendere contra veritatem conatur.
3 [25. ] Verbum Dei discrete debet exponi, et singulis aptari. Et argentum innocens dividet.---Argentum innocens dividere, [2 Laud., est eloquia Domini minuta (et in margine, munita) discrete exponere.] est eloquia Domini minute discreteque exponere, et unicuique quid digne congruat coaptare. Nam eloquium Domini, quod hic argentum, vel vestimenta, hoc alibi spolia nominatur. Quod etiam Psalmista testatur per comparationem, dicens: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa [Psal. CXVIII, 162]. Quae spolia idcirco vocata sunt, quia ad fidem Domini gentilitate transeunte, Iudaei sacris eloquiis, quibus induti fuerant, exuuntur. [Vet. IX.] De hac quoque argenti vel spoliorum divisione alias dicitur: Beniamin lupus rapax, mane [Laudun., comedit . . . dividit.] comedet praedam, vespere dividet spolia [Genes. XLIX, 27]. Quibus profecto dictis Paulus apostolus designatur, de Beniamin stirpe progenitus, qui mane praedam comedit, quia in primordiis suis fideles quos potuit rapiens crudelitati propriae satisfecit. Vespere spolia divisit, quia fidelis postmodum factus sacra eloquia exponendo distribuit.
4 [26. ] Discernenda sunt quae salubriter ab haereticis dicta.---Quamvis hoc argentum quod dividit innocens intelligi et aliter potest. Haeretici namque, ut facile valeant perversa suadere, dictis suis quaedam recta permiscent, ut animos audientium ex rectis sensibus trahant, ex perversis feriant. Qui in praeceptis Dei, quia sana insanaque locutione variantur, bene in Evangelio decem leprosorum sunt specie designati [Luc. XVII, 12], quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore foedantur. Unde admonemur non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII, 3]. Qui etiam quia necdum Deum diligunt, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur, decalogi praeceptis adversi sunt, atque ideo ad deprecandum Dominum decem veniunt. Pro eo autem quod sanis insana miscuerunt, coloris diversitate variantur. Sed quia in eius praeceptis offenderunt, id illum unde offenderant vocant dicentes: Iesu praeceptor [Luc. XVII, 13]; unde et mox curari meruerunt. Ergo quia vir catholicus quae ab eis recte, vel quae prave sentiuntur, intelligit, argentum innocens dividit, id est quae ab eis salubriter, vel quae pestifere fuerint dicta discernit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.21r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik