2 | [22. ] In errore morientium poena.---Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepeliuntur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, profecto in poena perpetua, intelligentia terrena deprimuntur. Et quia nonnunquam dum auctor errantium plebium rapitur ad poenam, seductae plebes reformantur ad veritatis scientiam, et tunc ad veram cognitionem redeunt subditi, cum ad aeterna supplicia perveniunt hi qui male fuerant praelati, apte subiungitur: |
4 | [23. ]Erroris doctoribus ad poenam raptis, deceptae plebes saepe resipiscunt. Quas viduas eius accipimus, nisi subiectas plebes morte illius feliciter destitutas? Quia saepe, ut dictum est, dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, subiectae plebes illius ad cognitionis verae gratiam revertuntur. His enim plebibus perversus praedicator quasi maritus praefuit, quia male eis coniunctus inhaeserat corruptor mentis. Nequaquam ergo viduae, vel destitutae plorant, quia morte pravi doctoris viam veritatis inveniunt, ex cuius interitu affligi posse videbantur. Vel certe non plorant viduae, quia in suo errore remanentes, dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem suum, spe falsa ne lugeant consolantur. Sequitur: |