2 | [20. ] Haeretici sacrae Scripturae vim inferentes a Deo feriendi.---Non absurde impii vocantur haeretici, qui per errorem pravi dogmatis a cognitione sunt veritatis alieni, quos sequenti verbo etiam violentos appellat, quippe qui Scripturae sacrae sententias recta dogmata continentes ad intellectum pravum conantur violenter inflectere. Violenti ergo sunt, et si non rebus hominum, certe sensibus praeceptorum. Filii autem violentorum sunt sequaces haereticorum, qui dum eorum errori consentiunt, quasi ex eorum praedicatione generantur. Sed multiplicati in gladio erunt, quia quamvis modo immensa multitudine in perdita libertate succrescant, venturi tamen iudicis sententia feriuntur. Unde per Moysen Dominus dicit: Gladius meus manducabit carnes . Dei enim gladius carnes comedit, quia in extremo iudicio eius sententia eos qui carnaliter sapiunt occidit. Qua in re quaerendum est cur dicatur quod hanc partem atque haereditatem suam pravi ab Omnipotente percipiunt. Sed recte considerantibus liquet quia etsi a seipsis habuerunt iniuste agere, supernae tamen aequitati suppetit iniuste acta iuste iudicare, ut divina sententia ordinet in poenam quos inordinata sua actio traxit ad culpam. De quibus apte subiungitur: Et nepotes eius non saturabuntur pane. |
3 | [21. ] A veritatis cognitione ieiunant Scripturam legentes ad quaestionem, non ad refectionem.---Nepotes quippe haereticorum sunt qui de errantium filiorum praedicatione nascuntur. Quos nequaquam panis satiat, quia dum in sacri verbi pabulo plus quaerunt sentire quam capiunt, semper a veritatis cognitione ieiunant; et praedicamenta doctrinae quae student ad quaestionem quaerere, habere non valent ad refectionem. Quia vero nonnullos ex iisdem haereticis sancta Ecclesia colligit, nonnullos in malitia sua pertinaces relinquit, protinus additur: |