monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XI . <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XII [Vet. VII].

1 VERS. 12.---Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
2 [19. ] Quibusdam datur ad iudicium ut recte nonnulla sciant.---Scriptum est: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, [Ita in omnibus Mss. In Vindoc. tamen legitur, praeparavit se. In Editis autem: Et non paruit, et non fecit secundum voluntatem eius, plagis vapulabit multis. Qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Lectio nostra Vulgatae concinit. Germ. habet, et fecit digna plagis, vapulabit.] et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis [Luc. XII, 47]. Rursumque scriptum est: Scienti igitur bonum [Deest facere in 2 Laud.] facere, et non facienti, peccatum est illi [Iac. IV, 17]. Ad maioris ergo culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet et scire quod sequi debeant, et sequi nolle quod sciant. De quibus alias dictum est: Descendant in infernum viventes [Psal. LIV, 16]. Vivi sunt qui sentiunt quae erga illos fiunt. Mortui enim nec sciunt omnino, nec sentiunt. Mortui itaque qui non sentiunt pro nescientibus, viventes vero qui sentiunt pro scientibus poni solent. Viventes ergo in infernum descendere est scientes sentientesque peccare. [Rec. X.] Sequitur, VERS. 13,---Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab Omnipotente [Becc. et ali Norm., suscipiunt.] suscipient. Quam profecto partem haereditatemque protinus insinuat, cum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.20v