2 | [18. ] Sancti Deo suam sapientiam tribuunt, superbi sibi.---Sic beatus Iob loquitur verbis suis, ut aliquid signet ex nostris. Nam sancta Ecclesia docens, in quantum cognoscere expedit, nihil veritatis abscondit. Quia enim manus Dei vocatur Filius (Omnia quippe per ipsum facta sunt , per manum Dei docere se perhibet eos quos in propria sapientia remanere fatuos videt. Ac si aperte dicat: Ego ex me aliquid nescio; sed quidquid de veritate sentio, hoc ex eiusdem Veritatis largitate comprehendo. Vos idcirco recta non sapitis, quia hanc eamdem vestram sapientiam non Dei manui, sed vobismetipsis datis. Nam hostes sanctae Ecclesiae, si quid veri aliquando sentiunt, id propriis viribus tribuunt; et tanto magis se privant superna sapientia, quanto illam quasi ex suo ingenio habere privatam volunt. Quibus aliquando datur ad iudicium suum ut recte quidem aliqua sciant, sed ex ipsa hac scientia obligatiores ad poenam fiant. Unde apte subditur: |