monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, IX . <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT X.

1 IBID.---Et invocare Deum omni tempore?
2 [17. ] Hypocrita Deum non invocat, nisi in angustiis positus.---Tunc quippe hypocrita Deum invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustat. Nam cum in hoc saeculo effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non requirit. Quia vero, ut praediximus, esse ars docentium debet ut in auditorum suorum mentibus prius studeant perversa destruere, et postmodum recta praedicare, ne bonum sanctae praedicationis semen plena malis corda non capiant; unde ad Ieremiam dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices, et piantes [Ierem, I, 10] (prius itaque iubetur ut destruat, et postmodum aedificet; prius ut evellat, et postmodum plantet, quia nequaquam rectae veritatis fundamentum ponitur, nisi prius erroris fabrica destruatur); beatus Iob postquam causas universalis Ecclesiae amicorum suorum dictis quasi contra haereticorum verba respondit, eorumque elationem multimoda responsione dextruxit, iam docere se perhibet, ut videlicet aperte videatur in his quae subdidit recta plantare, in his vero quae praemisit evulsisse perversa. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.20r