2 | [16. ] Utrique amores Dei et mundi, uno in corde se non capiunt.---Qui enim terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima nunquam potest, nam aut infimis delectatur aut summis, et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto maiori fastidio torpescit ad infima; quantoque acriore cura inardescit ad infima, tanto tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Unde Ioannes apostolus sciens inter spinas amorum saecularium supernae charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu amorum saecularium spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt . Moxque subiungit: Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt; nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Atque illas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia eius [Ibid. II, 16]. Delectari ergo in Deo hypocrita non valet, quia in eius mente desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. De quo apte subditur. |