monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, I . <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT II [Rec. III].

1 VERS. 2.---Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
2 [3. ] Contra verba detrahentium sapientia, contra persequentium gladios patientia necessaria.---3. Quibus nimirum verbis beatus Iob et sua narrat, et sanctae Ecclesiae tempora afflictae significat, in quibus aperta infidelium pervicacia premitur, et persecutionis amaritudine perturbatur. Duobus namque modis Ecclesia tentari ab adversariis solet, ut videlicet persecutionem aut verbis patiatur, aut gladiis. Sancta vero Ecclesia summopere habere [2 Laud., sapientiam et scientiam studet.] sapientiam et patientiam studet. Sed exercetur eius sapientia cum tentatur verbis, exercetur eius patientia cum tentatur gladiis. Nunc vero de ea persecutione loquitur, in qua non gladiis, sed falsis assertionibus lacessitur. Multos autem novimus qui cum in hac vita aliqua adversa patiuntur, Deum esse credunt. Nonnulli vero Deum esse aestimant, sed res humanas minime curare. De illis quippe per David dicitur: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus [Psal. XIII, 1]. Isti vero [Fortasse, apud Psalmistam. In Editis legitur apud se; sed legendum apud eum ex Mss. Norm., Laud., Turon., Germ., Corb. Germ., etc.] apud eum dicunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso [Psal. LXXII, 11]? Et rursus: Et dixerunt, non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob [Psal. LXXXXIII, 7]. Vir ergo iste sanctae Ecclesiae typum gestans in ipsa afflictionis suae amaritudine constitutus, contra utrosque respondit. Nam quia essentiam vita habet, mors non habet, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus. Ut vero eum res humanas curare perhiberet, subdidit: Qui abstulit iudicium meum, et ad amaritudinem adduxit animam meam. Ista etenim quae patitur, non casu se perpeti, sed Deo omnia disponente testatur; nec tentatori suo amaritudinis suae potestatem tribuit, sed auctori.
3 [4. ] Diabolus nullam, nisi Deo per mittente tentandi potestatem habet.---Scit namque quia diabolus licet afflitionem iustorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non accipit, ad tentationis articulum nullatenus convescit. Unde et omnis voluntas diaboli iniusta est, et tamen permittente Deo omnis potestas iusta. Ex se enim tentare quoslibet iniuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, prout tentandi sunt, non nisi tentari Deus iuste permittit. [Vet. II.] Unde etiam in libris Regum de diabolo scriptum est: Quia spiritus Domini malus [1 Laud., irruit.] irruebat in Saul [I Reg. XVIII, 10]. Ubi iuste quaeritur: si Domini, cur malus; et si malus, cur Domini dicatur? Sed duobus verbis comprehensa est et potestas [Vindoc., iusta a Domino et in diabolo voluntas iniusta.] iusta in diabolo, et voluntas iniusta. Nam et ipse dicitur spiritus malus per nequissimam voluntatem; et idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem. Bene ergo dicitur: Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam, quia etsi hostis saevit, qui ferire appetit, creator tamen est qui eum [1 Laud., aliquot praevalere.] ad aliquid praevalere permittit. Sed quia sanctus vir ad aliquid invocat a Dei vita se constrinxit, [Norm., videamus.] audiamus quid sese constringendo subiungit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.17r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik