2 | [54. ] Terribilis iudicii Dei descriptio.---Quid hoc loco viarum nomine nisi actiones Domini appellat? Unde et per prophetam Dominus dicit: Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae . Adventum ergo Domini narrans, vias Dei ex parte retulerat, quia alia eius actio fuit, qua nos condidit, alia qua redemit. Ea itaque quae de Domini actione narravit, extremi iudicii comparatione levigans, ait: Ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius. Quod et parvam stillam sermonum eius appellat, quia quidquid altum, quidquid terribile in hac vita positi de eius consideratione cognoscimus ex immensitate coelestium secretorum, velut tenuis ad nos gutta superni liquoris emanat: Et quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Ac si aperte dicat: Si humilitatis eius admiranda vix ferimus, sonorum atque terribilem maiestatis eius adventum qua virtute toleramus? Hunc tonitruum adventus illius etiam Psalmista insonat, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida . Hinc Sophonias propheta denuntiat, dicens: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris . Terrorem ergo districti examinis, quem Sophonias tubam, beatus Iob tonitruum appellat. Quem Ioel quoque considerans ait: Conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ? Sed quam incomprehensibilis sit atque inconsiderabilis illa magnitudo, qua in secunda ostensione venturus est, bene utcunque perpendimus, si primi adventus pondera sollicita consideratione pensamus. Certe ut nos a morte redimeret, mori Dominus venit, et defectum nostrae carnis in suo corpore poenasque toleravit. Qui priusquam ad crucis patibulum perveniret, teneri, conspui, illudi, et alapis caedi se pertulit. Ecce ad quanta propter nos venire probra consensit; et tamen priusquam se teneri permitteret, persecutores suos requisivit, dicens : Quem quaeritis? Cui illico responderunt: Iesum Nazarenum. Quibus cum repente diceret, Ego sum, vocem solummodo mitissimae responsionis edidit, et armatos persecutores suos protinus in terram stravit. Quid ergo facturus est, cum iudicaturus venerit, qui una voce hostes suos perculit, etiam cum iudicandus venit? Quod est illud iudicium quod immortalis exerit, qui in una voce non potuit ferri moriturus? Quis eius iram toleret, cuius et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? Consideret ergo vir sanctus, et dicat: Cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? |