monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXIX . <<<     >>> XXXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXX [Rec. XVIII].

1 VERS. 12.---In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum.
2 [45. ] Incarnatione Domini mundus presso tumore domitus.---Quid aliud maris nomine quam praesens saeculum designatur, in quo corda hominum terrena quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt? qui elatione superbiae concitati, dum alterna intentione se impetunt, quasi [Turon, et Gemet., adversanti se undae; 2 Laud., adversantes se undae, quod etiam habet. Bellov.] adversante se unda collidunt. Sed iam in fortitudine illius maria congregata sunt, quia incarnato Domino discordantia saecularium corda concorditer credunt. Iam Petrus in mari ambulat, quia nimirum Christi praedicatoribus illa quondam tumida humili auditu corda substracta sunt ut recte etiam in Evangelio huius mundi mansuetudinem figuraverit, quod procellosa maris aqua Domini pedibus, presso tumore, calcata est. Sed quonam modo id actum sit aperitur, dum dicitur: Et prudentia eius percussit superbum.
3 [46. ] Deus maluit prudentia percutere diabolum, quam fortitudine. Incarnationis oeconomia.---Quis hic superbus alius appellatur, nisi ille qui dixit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo [Isai. XVI, 14]? Et de quo voce Dei dicitur: Qui factus est ut nullum timeret, et ipse est rex [Utic. et alii, super universos.] super omnes filios superbiae [Iob. XLI, 25]. De quo etiam huic sententiae David propheta concordat, dicens: Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum [Psal. LXXXVIII, 11]. Sed quamvis simplici naturae divinitatis non sit aliud esse, et aliud sapere, nec aliud sapere, et aliud fortem esse, quippe quia ipsa fortitudo quae sapientia, et ipsa sapientia quae divinitatis essentia est, vigilanter tamen intuendum puto quod vir iste prophetico plenus spiritu superbum diabolum prudentia Dei potius maluit dicere quam fortitudine esse percussum. Non enim ait fortitudo, sed prudentia eius percussit superbum. Nam quamvis, sicut dictum est, propter naturam simplicem, Dei fortitudo sapientia sit, Dominus tamen diabolum, quantum ad faciem spectat, non virtute, sed ratione superavit. Ipse namque diabolus in illa nos parentis primi radice supplantans, sub captivitate sua quasi iuste tenuit hominem, qui, libero arbitrio conditus, ei iniusta suadenti consensit. Ad vitam namque conditus in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debitor mortis. Delenda ergo erat talis culpa, sed nisi per sacrificium deleri non poterat. Quaerendum erat sacrificium, sed quale sacrificium poterat pro absolvendis hominibus inveniri? Neque enim iustum fuit ut pro rationali homine brutorum animalium victimae caederentur. Unde ait Apostolus: Necesse est ergo exemplaria coelestium his mundari, ipsa autem coelestia hostiis quam istis [Hebr. IX, 23]. Ergo si bruta animalia propter rationale animal, id est pro homine, dignae victimae non fuerunt, requirendus erat homo qui pro hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quid, quod homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia quando nos a peccato mundare potuisset, si ipsa hostia [Omnes Mss. nostri habent peccati contagio, in primis Corb. Germ., German., tres Regii, Belvac., duo Laud., Norm., etc. Vet. autem Editiones peccati contagione, ex quo corrupte irrepsit in Gussanvil. peccati cogitatione.] peccati contagio non careret? Inquinata quippe inquinatos mundare non potuisset. [ Addunt Vulgati quod, contra Mss. auctoritatem, stante alias integro sensu.] Ergo ut rationalis esset hostia, homo fuerat offerendus, ut vero a peccatis mundaret hominem, homo, et sine peccato. Sed quis esset sine peccato homo, si ex peccati commistione descenderet? Proinde venit propter nos in uterum virginis Filius Dei, ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium, corpus suum exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae et humanitate mori, et iustitia [Gemet., mundare debuisset.] mundare potuisset. [Vet. XVI.] Hunc ergo cum post baptisma vidit antiquus hostis, mox tentationibus impetiit, et per diversos aditus ad interiora eius molitus [Vindoc., et 1 Laud., irrumpere.] irrepere, victus est, atque ipsa [Note: Gemet. et alii, inexpugnabili.] inexpugnabilis mentis eius integritate prostratus [Matt. IV, 1 seq.].
4 [47. ] Diabolus frustra tentato interius Christo, eum exterius agressus est.---Sed qui ad interiora non valuit, ad eius se exteriora convertit, ut quia mentis virtute victus est, eum quem decipere tentatione non valuit, carnis saltem videretur morte superare, atque, ut ante nos dictum est, permissus est in illud quod ex nobis mortalibus Mediator acceperat. Sed ubi potuit aliquid facere, tibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior potestas eius qua nos tenebat occisa est. Ipse namque interius victus est, dum quasi vicit exterius; et qui nos iure debitores mortis tenuit, iure in nobis ius mortis amisit, quia per satellites suos eius carnem perimendam oppetiit, in quo nil ex culpae debito invenit. Dominus ergo noster pro nobis mortem solvit indebitam, ut nobis mars debita non noceret. Bene itaque dictum est: Prudentia eius percussit superbum, quia antiquus hostis per excessum praesumptionis suae eum etiam perdidit quem iniquae persuasionis lege possedit; et dum audacter eum in quo nihil sibi competebat appetiit, iure illum quem quasi iuste tenebat amisit. Prudentia itaque non virtute percussus est, qui dum ad tentandum Deum solvitur, ab homine possidendo religatur, ut inde eum qui sub ipso erat perderet, unde cum illo qui super ipsum est congredi praesumpsisset. Occiso autem carne Domino, quae praedicatores eius virtutum gloria sit secuta, narratur, cum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.14r

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXIX . <<<     >>> XXXI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik