monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXVIII . <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXIX [Rec. XVII].

1 VERS. 11.---Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
2 [42. ] Columnae coeli sunt vel angeli, vel summi Ecclesiae praedicatores, vel etiam Ecclesiae ipsae.---Quid aliud columnas coeli quam vel sanctos angelos, vel summos Ecclesiae praedicatores appellat? Super quos in coelestibus crescens universa spiritalis fabricae structura surrexit, sicut alias sancta Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei [Apoc. III, 12]. Nam quisquis in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. Eos vero Iob columnas coeli quos Apostolus columnas vocat Ecclesiae, dicens: Petrus, et Iacobus, et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi [Galat. II, 9].
3 [43. ]Possumus etiam columnas coeli et ipsas Ecclesias non inconvenienter accipere, quae multae unam catholicam faciunt toto terrarum orbe diffusam. Unde et septem Ecclesiis scribit Ioannes apostolus, ut unam catholicam septiformis gratiae plenam spiritu designaret [Apoc. I, 4; II, 29]. Et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem [Prov. IX, 1]. Qui ut id de septem Ecclesiis se dixisse innotesceret, secutus etiam sacramenta ipsa diligenter inseruit, dicens: Immolavit victimas, miscuit vinum, et proposuit mensam, misit ancillas suas, [1 Laud., ut vocaret.] ut vocarent ad arcem et maenia civitatis: Si quis est parvulus, veniat ad me [Ibid.]. Immolavit enim Dominus victimas, seipsum offerendo pro nobis. Miscuit vinum, praeceptorum suorum poculum ex narratione historica et intelligentia spiritali contemperans. Unde alias dictum est: Calix in manu Domini, vini meri, plenus [Plurimi Mss. carent verbo est.] est misto [Psal. LXXIV, 9]. [Norm., et proposuit mensam, quod sacrum textum repraesentat ad amussim.] Et posuit mensam, id est Scripturam sacram, quae fessos ad se atque a saeculi oneribus venientes pane verbi nos reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde et alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me [Psal. XXII, 5]. Misit ancillas suas, apostolorum videlicet animas, in ipso suo initio infirmas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis, [Editi, quia dum aeternam, Mss. Turon., Laud., Germ., Corb. Grem., Norm., etc., internam prae se ferentibus.] quia dum internam vitam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant, quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. Unde illic ab eadem Sapientia subditur: Si quis est parvulus, veniat ad me [Prov. IX, 4]. Ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat, quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscuiusque mens apud severius humiliatur.
4 [Vet. XV.] [ 44. ] Iudicia Dei nemo potest indagare.---Sed quantalibet quisque virtute proficiat, quantalibet scientia excrescat, penetrate non sufficit quo nos conditor moderamine iudiciorum regat. Dicat ergo: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius, quia in plerisque nec ipsi pertingere ad voluntatis eius celsitudinem praevalent qui eiusdem voluntatis praemia denuntiantes vident. Quod, sicut superius diximus, de sanctis quoque angelis nil obstat intelligi, quia ipsae quoque virtutes coelestium, quae hunc sine cessatione conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt. Sed isdem tremor ne eis poenalis sit, non timoris est, sed admirationis. Quia vero quantus pavor sit admirationis eius intulit, nunc ordinem nostrae salutis narrat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.13v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik