monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXVII . <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXVIII [Rec XVI].

1 VERS. 10.---Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
2 [41. ] Perfecta aeternitatis scientia, nulli tribuitur quandiu vivimus.---Quia plerumque in sacro eloquio, ut supra diximus, aquarum nomine populi designantur, aquas Dominus termino circumdat, [1 Laud., quia humanum genus ita scientia moderatur.] quia humani generis ita scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeant, perfecte ad cognitionem claritatis intimae non pertingat. Sin vero lucis nomine iustos accipimus, tenebrarum vero appellatione peccatores (unde et Paulus dicit: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8], hoc ipsum quod diximus sentiri nil obstat, quia perfecta aeternitatis scientia nulli tribuitur, quousque cursus iustorum iniustorumque finiatur. Sed quia mirum non est carnales populos superna nescire, sanctus vir in eiusdem divinae potentiae admiratione se erigit, et quod ipsam quoque angelorum perfectorumque hominum [In poster. Vulgatis, scientia transeat, quod videtur sensu carere. Locum hunc correximus ex Mss., praesertim Germ. Corb. Germ. et Norman.] scientiam transeat, intuetur dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.13v