2 | [39. ] In hac vita gloria Dei ex parte tantum cognoscitur.---In vultu solet cognitio demonstrari. Solii ergo eius vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni eius gloria non quanta intrinsecus habetur agnoscitur. Super quo recte expandi nebula dicitur, quia sicut est illa coelestis regni gloria non videtur. Nam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . A videndo ergo eo nebula aspergimur, quia ipsa nostrae ignorantiae obscuritate caligamus. Unde recte per Psalmistam dicitur: Caligo sub pedibus eius, et ascendit super cherubim, et volavit, volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum . Caligo namque est ei sub pedibus, quia non in ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Ascendit enim super cherubim, et volavit. Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur, et volasse, quia maiestatis eius celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit igitur, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Qui posuit tenebras latibulum suum, quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et intima claritate videatur. Unde ei et in Canticis canticorum a sponsa dicitur: Fuge, dilecte mi, fuge . [Vet. XIV.] Fugit nos, dicimus, quoties menti nostrae id quod reminisci volumus non occurrit. Fugit nos, dicimus, quando id quod volumus memoria non tenemus. Sancta ergo Ecclesia postquam mortem ac resurrectionem Domini, ascensionemque describit, clamat ei prophetico plena spiritu: Fuge, dilecte mi, fuge. Ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permare. Tenet ergo vultum solii sui, quia maiestatis suae potentiam mortalibus abscondit. |
3 | [40. ] Ipsa angelorum ministeria minime cognita.---Sed si eius solium angelicas virtutes accipimus, ipsis quippe velut sedi regiae praesidet, sui nobis solii vultum tenet, quia quandiu in hac mortali carne subsistimus, quae quantaque sint illa Angelorum ministeria non videmus. Et expandit super illud nebulam suam, quia procul dubio et cor nostrum ad quaerendum sublevat, et tamen occulta moderatione agitur, ut ipsa requisitionis suae immensitate reprimatur. Unde scriptum est: Dedit abyssus vocem suam, ab altitudine phantasiae suae . Exclamare enim mens humana in admiratione compellitur, dum in altitudine considerationis in requisitionibus suis eo ipso quo latius extenditur, angustatur. Vel certe, quia solium Dei ipsi nos sumus, vultum solii sui non immerito tenere dicitur, dum nostra scientia progredi ad altiora prohibetur. Super quod solium suum suam nebulam Deus aspergere dicitur, quia invisibilis manens, occulta super nos iudicia exerit, ut et fiat in promptis quod videre possimus, et tamen origo facti lateat in abditis, ut cur fiat, nescire debeamus. Unde et apte subditur: |