Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXVI
1 | VERS. 8.---Qui ligat agnas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. |
2 | [36. ] Nubium nomine designati Apostoli et praedicatores. ---Quid hoc loco aquam nisi scientiam, quid nubes nisi praedicatores appellat? Nam quia in sacro eloquio aliquando aqua scientia dicatur, Salomone attestante didicimus, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae . Aqua signari scientiam David propheta testatur, dicens: Tenebrosa aqua in nubibus aeris . Id est, occulta scientia in prophetis, qui ante adventum Domini, dum occultis sacramentis gravidi, mysteria immensa gestarent, intuentium oculis eorum intelligentia caligabat. Nubium vero nomine quid hoc in loco aliud quam praedicatores sancti, id est apostoli, designantur, qui per mundi partes circumquaque transmissi, et verbis noverant pluere, et miraculis coruscare? Quos Isaias propheta longe ante intuens, dixit: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Quia igitur vir iste, prophetico plenus spiritu, in hac locutione sua ad laudem Dei initia nascentis Ecclesiae desiderat exordiri, studet eius ordinem ab apostolorum praedicatione narrare, qui curaverunt summopere rudibus populis plana et capabilia, non summa atque ardua praedicare. Nam si scientiam sanctam, quae hic aquae nomine designatur, ut hauriebant corde, ita ore funderent, immensitate eius auditores suos opprimerent potius quam rigarent. Unde religata intrinsecus scientia, ut non pariter deorsum erumperet, auditores suos distillatione verborum nutriens, nubes illa loquebatur, dicens: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam . Quis enim ferre potuisset, si raptus ad tertium coelum, raptus in paradisum, etiam arcana verba audiens quae loqui homini non liceret, tam immensos supernae scientiae sinus aperiret ? Aut cuius non virtutem auditoris opprimeret, si ea quae intrinsecus haurire poterat, in quantum carnis lingua sufficeret, extrinsecus inundans aquae huius immensitas emanasset |
3 | [37. ] Rudes auditores non inundatione sed distillatione scientiae sunt irrigandi.---Ut vero auditores rudes non inundatione scientiae, sed moderata praedicationis distillatione foveantur, ligat Deus aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum, quia doctorum praedicationem temperat, ut auditorum infirmitas, dictorum rore nutrita convalescat. Quod bene in Evangelio mystica descriptione narratur, dum dicitur: Ascendit Iesus in naviculam Petri, et rogavit ut a terra reduceret pusillum, et ita sedens praedicabat turbis . Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur? De qua ut Dominus turbis confluentibus praedicet, eam a terra paululum reduci iubet. Quam nec in altum duci, et tamen a terra praecipit removeri, profecto significans praedicatores suos rudibus debere populis, nec alta nimis de coelestibus, nec tamen terrena praedicare. Aqua itaque ligatur in nubibus, quia praedicatorum scientia infirmorum mentibus loquens quantum sentire valet docere prohibetur. |
4 | [Vet. XIII] . 38. Infirmis mentibus tegenda est altior scientia.---Nam plerumque si auditorum cor verbi immensitate corrumpitur, lingua docentium indiscretionis poena multatur. Unde scriptum est: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum . Quid est enim aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, mundum scilicet et immundum animal, nisi fidelis quisque et infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illud bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio iam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim iumentorum debet pretium, quia illud scilicet admisisse convincitur, unde ad agendam poenitentiam reus tenetur. Operienda est itaque cisterna, quia coram parvulis mentibus legenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Dicatur igitur recte: Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Pariter namque aquae erumperent, si coram infirmis auditoribus, quanta est scientia ex ore loquentis emanaret, si simul se omnis plenitudo praedicationis effunderet, et nil sibi cum proficientibus reservaret. Dignum quippe est ut qui praedicat audientis modum consideret, quatenus ipsa praedicatio cum auditoris sui incremen tis crescat. Sic quippe agere unusquisque praedicator debet, sicut cum illo divinitus agitur, ut nequaquam cuncta quae sentit infirmis insinuet, quia et quousque ipse carne mortalitatis infirmus est, ea quae superna sunt cuncta non sentit. Praedicare ergo rudibus non debet quantum cognoscit, quia et ipse de supernis mysteriis cognoscere non valet quanta sint. Hinc est enim quod Paulus apostolus, postquam mysteriis coelestibus interfuit, dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Unde et continuo hic sequitur: |