monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXIV . <<<     >>> XXVI

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXV.

1 IBID.---Et appendit terram [Norm., super nihili, et ita infra.] super nihilum.
2 [35. ] Ecclesia super gentiles et Iudaeos ad nihilum per peccatum redactos fundata.---Quid enim terrae nomine nisi sancta Ecclesia designatur, quae dum verba praedicationis suscipit, fructum boni operis reddit? De qua per Moysen dicitur: Audiat terra verba ex ore meo, exspectetur sicut pluvia eloquium meum [Deut. XXXII, 2]. Et quid per nihilum, nisi gentiles populi designantur? De quibus per prophetam dicitur: Omnes gentes velut nihilum et inane reputatae sunt [Isai. XL, 17]. In eo ergo nihilo terra suspenditur, quod prius vacuum ab Aquilone tenebatur, quia illa corda gentilium repleta sunt charitate Dei, quae pressa prius fuerant torpore diaboli. [Vet. XII.] Potest vero et per hoc vacuum Iudaeae infidelitas et per terram, sicut diximus, sanctae Ecclesiae fructificatio designari. Vir ergo sanctus Iudaeae pereuntis casum aspiciat, [Vindoc., et gentilitatis veniam ad merita.] et gentilitatis merita ad veniam redeuntis cernat, ac dicat: Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Nam quia Iudaeorum corda fide vacua diabolo sunt subdita, extendit Aquilonem super vacuum. Quia vero nullis [Pratell., Ebroic. et alii Norm., praecedentibus meritis] existentibus meritis sicut dictum est: Pro nihilo salvos facies eos [Psal. LV. 8], super gentes Dominus fundavit Ecclesiam suam, quae per prophetam nihilum sunt vocatae, apte secutus adiungit: Appendit terram super nihilum. Hoc vero quo ordine factum sit, mirifica subdens ratione contexit. Ait enim:
Gregorius Magnus HOME

bke22.12r