2 | [34. ] Corda divino amore vacua diabolus replet.---Aquilonis nomine, in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis . Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quae divini amoris gratia non replentur. Sed tamen omnipotenti Deo suppetit etiam vasa diaboli cunctis virtutibus vacua suae gratiae munere implere, in eisque divini timoris soliditatem ponere, quos nulla conspicit rectitudinis actione roborari. Unde apte subiungitur: |