monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXI [Vet. XI, Rec. XII].

1 VERS. 5.---Ecce gigantes gemunt sub aquis.
2 [30. ] Angeli et homines superbi, ignorantiae abysso involvuntur.---Dignum quippe erat ut per increpationem prius tumorem sapientiae terrenae retunderet, et per doctrinam postmodum ad plena mysteriis verba transiret. Gigantes enim vel apostatas angelos, vel superbos quosque homines, nil obstat intelligi. Hinc enim per prophetam dicitur: Mortui [Gilot., ut in Vulgata, non vivant . . . non resurgant.] non vivent, gigantes non resurgent [Isai. XXVI, 16]. Quos namque mortuos nisi peccatores nominat? Et quos gigantes nisi eos qui de peccato etiam superbiunt appellat? Illi autem non vivunt, quia peccando vitam iustitiae perdiderunt. Isti etiam resurgere post mortem nequeunt, quia post culpam suam inflati per superbiam, ad poenitentiae remedia non recurrunt. Hinc rursum scriptum est: Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur [Prov. XXI, 16]; quia quisquis iter rectitudinis deserit, quorum se numero nisi superborum spirituum iungit? Bene autem contra elatos dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Ac si aperte diceretur: Cur de scientia homo superbiat, cum ignorantiae abyssus et ipsos superbissimos angelorum spiritus premat?
3 [31. ] Qui caeteris praeesse ambiunt, iisdem supponuntur.---Si autem gigantum nomine potentes huius saeculi designantur, in aquis possunt populi figurari, Ioanne attestante, qui ait: Aquae enim sunt populi [Apoc. XVII, 15]. Bene autem contra superbientem dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, quia elati omnes dum in hac vita assequi [Germ. et Norm., honorem celsitudinis.] honorum celsitudinem cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt. Nam quanto quisque hic alterius erigitur, tanto curis gravioribus oneratur; eisque ipsis populis mente et cogitatione supponitur, quibus superponitur dignitate. Et bene his verbis breviter indicatur quia omnis superbia eo ipso in imo iacet quo in alta se erigit, ut inde magis cunctis supposita sit, unde cunctis expetit superesse. Homo quippe in sublimibus elevatus, tantos super se sustinet, quantos suppositos regit. Hi autem qui talibus sociantur, ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur. Nam cum eis laborem etiam tolerant ponderis, dum pariter gloriam affectant honoris. Unde cum diceret: Ecce gigantes gemunt sub aquis, protinus adiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.11v