2 | [29. ] Quanta Baldad insipientia, divinae sapientiae suam praeferentis.---Per spiramentum vivimus, per prudentiam sapientes sumus. Prius autem nostrum est vivere, postmodum sapere, quia ut sapientes esse valeamus, prius agitur ut simus. Qui ergo vitam dedit, ipse procul dubio et prudentiam contulit. Baldad autem, quia beatum Iob flagellatum pro culpa credidit, occultum Dei iudicium, quod humiliter venerari debuit, superba nisus est temeritate penetrare. Ipsi ergo se per prudentiam praetulit, cuius iudicium non intelligendo iudicavit. Ipsi se per prudentiam praetulit, a quo vivendi spiraculum accepit; ac si plus ipso esset sapiens a quo habebat ut esset. Sed quia beatus Iob, sanctae Ecclesiae typum tenens, pauca in superborum correptione protulit, quos tenere haereticorum speciem non ignoravit, sicut superius dixit: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum ; repente se ad doctrinam erigit, et contra elatorum imperitiam scientiae suae latitudinem per sententias expandit, dicens: |