Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XVIII .
1 | CAP. XXVI, VERS. 1, 2.---Respondens autem Iob, dixit: Cuius adiutor es? nunquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis? |
2 | [26. ] Imbecillem adiuvare velle, charitatis; potentem, elationis est.---Adiuvare imbecillem, charitatis est; adiuvare potentem velle, elationis. Quia igitur amici eius haereticorum speciem tenentes, quasi adiuvantes Deum, sapientiam suam ostendere conabantur, iuste Baldad reprehenditur, ut dicatur: Cuius adiutor es? nunquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis? Ac si aperte dicat: Dum eum iuvare niteris, sub cuius magnitudine succumbis, omne quod impendis solatium, de ostentatione est, non de pietate. |
3 | [27. ] Quo sensu Deum adiuvare dicimur.---Sed inter haec sciendum est, quod plerumque etiam Deum, qui videlicet imbecillis non est, humiliter agentes adiuvamus. Unde et per Paulum dicitur: Adiutores enim Dei sumus . Nam cum ei quem ipse per internam gratiam infundit nos exhortationis voce concurrimus, hoc quod ille per spiritum agit intrinsecus nos exterius ministerio vobis adiuvamus, et tunc solum nostra exhortatio ad perfectionem ducitur, cum in corde Deus fuerit qui adiuvetur. Unde et alias dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [Ibid., 7]. Plantare quippe et rigare, adiuvare est. Quod utrumque vacuum erit ministerium, si in corde Deus non dat incrementum. Sed qui de sensu suo alia sapiunt, esse humiliter Dei adiutores nolunt, quia dum se Deo utiles esse aestimant, a fructu se utilitatis alienant. Unde et Veritatis voce discipulis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus . Sequitur: |