2 | [22. ] Nemo ita iustus, ut in carne corruptibili omni peccato careat.---Quid per lunam, nisi cuncta simul Ecclesia; quid per stellas, nisi singulorum bene viventium animae designantur? qui inter pravorum hominum conversationes, dum magnis virtutibus eminent, quasi in tenebris noctis lucent. Unde per Paulum quoque discipulis dicitur: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo . Quia enim sancta Ecclesia lunae appellatione exprimitur, propheta testatur, dicens: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo . Elevato enim sole, in suo ordine luna statuitur, quia ascendente ad coelos Domino, sancta protinus Ecclesia in praedicationis auctoritate roboratur. Et quia stellarum nomine electi signantur, rursum Paulus insinuat, dicens: Stella enim a stella differt in claritate [Vet. IX.] Luna ergo non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius, quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant, nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculis mundae sunt, si remota pietate iudicentur, quia apud districti iudicis oculos, sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergat. Electorum quippe animus prodire ad libertatem iustitiae nititur, sed adhuc compede infirmitatis tenetur; et culpas quidem subigere perfecte desiderat, sed quousque corruptione carnis astringitur, eius vinculis, etiam cum non vult, ligatur. Hinc itaque colligat quanto peccatorum pondere pressi sint qui contra haec decertare negligunt, si plene culpam nec illi superant, qui contra hanc viriliter pugnant. Unde et postquam dictum est: Ecce etiam luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius, protinus additur: |