2 | [16. ] Deus solus potens et metuendus.---Ac si aperte dicat: Solus corda mortalium veraciter terret, qui ex divinitatis suae potentia veraciter haec possidet. Humana enim potentia quem terrorem incutit, quae iure eiusdem potentiae quando careat nescit? Recte autem dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis, quia multa sibimet inferius dissident, sed ad concordem supernorum plenitudinem currunt; et ex internae pacis causa agitur, ut saepe ea quae sunt exterius sine pace disponantur. Nam bonos omnipotens Deus ad meritum provehit, cum contra eorum vitam malos saevire permittit. Atque in concordia componuntur summa, dum confunduntur infima, quia inde in coelestibus electos suos angelorum choris sociat, unde in terrenis et infimis reproborum mores suis nutibus adversantes portat. |
3 | [17. ] Qui angeli summe concordes inter se confligere dicantur.---Sed inter haec libet inquirere si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium mihi . Et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens [Ibid., 20]. Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subiectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Iudaeae terra remanserant praepositus invenitur. Unde et ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester [Ibid. 21]. De quo et hoc, quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium mihi [Ibid., 13]. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adiutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi [Ibid., 13], nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus a iugo suae captivitatis exuatur, sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat, ut de ereptione illius Persarum princeps mihi iure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymae qui in Iudaea relicti sunt adiuvent. Unde hoc quoque quod diximus subiungit: Michael princeps vester venit in adiutorium mihi. Cumque ut adversus principem Persarum praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos quoque aliquid Iudaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi iam vita iusti deprecantis ereptionem populi exigit, eiusdem tamen populi adhuc vita contradicit, ut quia necdum hi qui in captivitatem fuerant ducti plene purgati sunt, iure eis adhuc Persae dominentur. Michael adiuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit, quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subiectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant; sed eorum facta iuste iudicantes examinant. Cumque uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent nunquam volunt. Bene ergo dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis. Sequitur: |