Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XI.
1 | VERS. 25.---Quod si non est ita, quis me arguere poterit esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? |
2 | [14. ] Iusti si delinquant, ab improbis minime corripiendi.---Si ita non est ut loquitur, profecto de falsitate hunc omnes arguere possunt. Cur ergo dicitur: Si non ita est, quis me arguere poterit esse mentitum, dum scilicet noverimus quod fallacem cuilibet reprehendere licet? Sed si loquentis sensum subtili interrogatione discutimus, quam sint recta quae protulit citius invenimus. Iustus namque etsi quid unquam delinquendo loquitur, dignum non est ut ab iniustis et prave viventibus iudicetur. Unde sanctus vir amicorum superbiam deprimens, non solum si ita est, verum etiam si ita non est ut protulit, nequaquam se reprehendi posse confidit, quia nimirum illi recte redarguere falsa possunt, qui falsa agere nesciunt. Nam correptionis ausum contra fallaciam perdunt, qui adhuc fallaciter vivunt. Ait ergo: Quod si ita non est, quis me poterit arguere esse mentitum? Ac si aperte dicat: Ita sunt cuncta ut protuli, quae tamen si ita non essent, a vobis redargui nequaquam possem, quia dum adhuc propriae succumbitis, alienam reprehendere fallaciam non valetis. |
3 | [15. ] Iudicia nostra coram supremo iudice ponderanda.---Ubi et apte subditur: Et ponere ante Deum verba mea. Quisquis enim dicta fallacia veraciter reprehendit, audita cogitans, atque haec ex regula veritatis pensans, verba ante Deum ponit: quia apud se in conspectu veritatis examinat, quid foris contra fallaciam decernat. Ante Deum quippe verba ponere est considerato intimo iudice, exteriora dicta pensare. Vir igitur sanctus ab amicis superbientibus verba sua ante Deum poni posse non aestimat. Ac si aperte dicat: Idcirco quae loquor ponere ante iudicem non valetis, quia eius vobis faciem peccantes absconditis. Quod tamen et ex typo sanctae Ecclesiae nil obstat intelligi, quae cum de infirmis suis ab haereticorum irrisione reprehenditur, ipsam irrisionis eorum astutiam dedignatur, quia tolerabilius Deo est ut in infirmitate quis atque ignorantia cum humilitate iaceat, quam cum elatione alta comprehendat. Sed quia sanctus vir multa contra eos protulit qui fugitiva potestate superbiunt, et ventosis honoribus intumescunt Baldad Suhites ex eius correptione proficiens, apud quem vera sit potentia agnoscit, dicens: |