monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT X.

1 IBID.---Et sicut summitates spicarum conterentur.
2 [12. ] Mali divites etsi ad opprimendos iustos concordes, ab invicem cupiditatibus seiuncti sunt.---Spicarum quippe summitates, aristae sunt. Aristae autem coniunctae in spica prodeunt, sed crescendo paulisper, a se hirsutae et rigidae disiunguntur. Sic nimirum sic ad huius mundi gloriam pravi divites surgunt. Naturae enim sibi communione coniuncti sunt, sed contra se vicissim crescendo dividuntur. Alius quippe alium despicit, et alter in alterum invidiae facibus ignescit. Qui ergo ex tumore mentis a charitatis unitate se separant, quasi aristarum more contra se rigidi stant. Quid ergo pravos huius mundi divites dixerim, nisi aristas quasdam generis humani? Qui dum contra se superbiunt, sed bonorum vitam unanimiter affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen concorditer grana deorsum premunt.
3 [13. ] Reprobi aristarum more nunc eriguntur; electi ut grana latent.---Nunc igitur aristae ad alta [Norm. et alii, proficiunt.] prosiliunt, grana latent, quia et reproborum potentia eminet, et electorum gloria non apparet. [1 Laud., ille se bonorum factis ostendit. Vindoc., illi se honoribus ostentant. Gilot., hon. fascibus.] Illi se honorum fastibus ostendunt, isti in humilitate se deprimunt. Sed triturae tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem frangat, et solida grana non conterat. Tunc quippe superbia iniquorum comminuitur, tunc electorum vita quanta integritate fulgeat declaratur, quia cum iniusti deficiunt, ex hac ipsa aristarum contritione agitur ut grana appareant quae latebant. Cumque aristae franguntur, granorum candor ostenditur, quia iniquis in supplicia aeterna cadentibus, sanctorum iustitia quanta veritate candeat demonstratur. Unde recte quoque per Ioannem dicitur: Cuius ventilabrum in manu sua est, et [Vindoc., purgabit.] permundabit aream suam; et triticum quidem recondet [Turon., duo Laud. et pene omnes ita habent. Consentiunt vet. Excusi, recentioribus habentibus, in horrea sua.] in horreo suo, paleas autem comburet igni inexstinguibili [Matth. III, 12] [Luc. III, 17]. Beatus igitur Iob pravorum elatio quanta animadversione frangatur aspiciat, eosque aristis pereuntibus comparans dicat: Sicut spicarum summitates conterentur, quia nimirum rigiditas superborum triturae ultimae fortitudine frangitur, quae nunc electorum vitam despiciens elevatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.8v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik