2 | [10. ] Inani gloria elatus ad modicum cadit.---Iniquorum gloria cum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse longa et quasi stabilis aestimatur. Sed cum repentinus hanc finis intercipit, brevem procul dubio fuisse redarguit, quoniam finis determinans innotescit, quia quod praeterire potuit, modicum fuit. Elevantur ergo ad modicum, et minime subsistunt, quia eo ipso quo videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe per elationem fiunt. Subsistere etenim nequeunt, quia ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Deiecisti eos, cum allevarentur , quia eo intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. [Vet. V]. Hanc brevitatem gloriae temporalis aspiciens, iterum dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; transivi, et ecce non erat . Hinc iterum ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator [Ibid. 10]. Hinc Iacobus dicit: Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens . Hinc propheta brevitatem gloriae carnalis pensans, denuntiat, dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius sicut flos feni . Iniquorum quippe potentia feni flori comparatur, quia nimirum carnalis gloria dum nitet, cadit; dum apud se extollitur, repentino intercepta fine terminatur. Sic namque aurarum flatu in altum stipula rapitur, sed casu concito ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus attollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit; sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturni roris humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosae aquarum bullae inchoantibus pluviis excitatae, ab intimis certatim prodeunt; sed eo celerius diruptae depereunt, quo inflatae altius extenduntur. Cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant. De iniquis igitur temporalis gloriae elatione tumentibus, sed tamen nulla in hac soliditate durantibus, dicatur recte: Elevati sunt ad modicum, et non subsistent. De quibus adhuc subditur: |