2 | [8. ] Misericordia peccatori impensa et neglecta, in poenam vertitur.---Quisquis delinquit et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed qui diutius toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus quidem supernae patientiae percipit, sed reatus sui vinculis, ex ipso se munere arctius astringit. Nam quia accepta poenitentiae tempora divertit ad culpam, districtus in ultimis iudex impensa argumenta misericordiae convertit ad poenam. Hinc namque per Paulum dicitur: An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei . Hinc Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit . Ac si aperte nos deterreat, dicens: Vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur; sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accepit, ei ad cumulum maledictionis crescit. Unde necesse est ut cum nos diutius exspectari conspicimus, ipsa praerogatae pietatis tempora quasi damnationis argumenta timeamus, ne ex clementia iudicis crescat supplicium peccatoris; et unde quisque eripi a morte poterat, inde gravius ad mortem tendat. Quod idcirco plerumque agitur, quia nequaquam a praesentibus mentis oculus separatur. Considerare namque peccator Redemptoris vias negligit, et idcirco in suis itineribus sine cessatione veterascit. Unde et subditur: |