monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, IV. <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT V [Vet. III].

1 IBID.---Et cum steterit, [Secundus Laud., Utic. et alii Norm., non credit.] non credet vitae suoe.
2 [7. ] Omni peccator incredulitatis reus.---Stat in hoc mundo perversus quisque praedicator, quousque terreno vivit in corpore. Sed vitae suae credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Vitae enim suae crederet, si de conditoris sui substantia recte sentiret. Haec itaque superius de quolibet iniquo prolata dicebamus, sed repente ad erroris praedicatorem intellectum [Post hoc verbum irrepsit in Edit., quo modo peccator diu toleratur. Quae verba in nostris Mss. ignota, et aliunde minime antecedentibus et consequentibus cohaerentia expunximus.] vertimus. Unde sciendum est quia sic ad speciem ducimur, [Vindoc., ut tamen a genere omnino non evellamus. Germ., ut tamen a re omnino.] ut nequaquam tamen a genere funditus evellamur. Nam perversus quisque etiam si rectam fidem in sinu universalis Ecclesiae tenere videatur, stat, et vitae suae non credit, quia recta quidem sunt quae per fidem de conditore intelligit, sed tamen fidei opera tenere contemnit; et incredulitatis redarguitur, quia ab eo quod se ostendit credere, vivendo reprobatur. Hinc enim per Ioannem dicitur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est [I Ioan. II, 4]. Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Hinc Iacobus dicit: Fides sine operibus mortua est [Iac. II, 20, 26]. Sed inter haec conditor mira dispensatione consilii et culpas respicit, et vivendi tempora impendit, ut longiora temporalis vitae spatia aut converso fiant in adiutorium muneris, aut non converso ad augmentum damnationis. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.7r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik