2 | [6. ]In fortitudine quippe suae pravitatis fortes quosque detrahit, cum per sui erroris astutiam mundi huius potentes rapit. Quos contra per Paulum dicitur: Infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia . Fortitudo autem perversi praedicatoris est elata scientia locutionis, qua inflatus, caeteros despicit, atque in contemptu omnium quasi singulariter apud se peritus intumescit. Qui magna de se sentiens, sed vera de Domino ignorans, longe a fidei cognitione disiungitur, et tamen videri fidei praedicator conatur. Unde adhuc subditur: |